NIrcoOLAI CoPERNICI
Secunda uero libratio huic ſuperueniens differt ab illa, in eo, quòd mobilem axem habens efficit, ut in media longitudine conſtituta terra, ſiue Veneris, ſiue Mercurij, planeta ſemper ſit in axe, id eſt, in ſectione communi huius libramenti. Maxime uero deuius, quãdo apogæum uel perigæum eius reſpexerit ter ram Venus in Boream ſemper, ut dictum eſt, Mercurius in Auſtrum:cum tamen propter priorem ac ſimplicem inclinatio nem latitudine tũc carere debuiſſent. Vt exempli gratia. Dum medius Solis motus fuerit ad apogæum Veneris,& ipſa in eo⸗ dem loco, manifeſtum eſt, quòd ſecundum ſimplicem inflexio nem primamq́; librationem in communi ſectione ſui orbis cũ plano ſigniferi nullam tunc admiſiſset latitudinem, ſed ſecunda libratio deuiationem ſuam ſuper inducit ei maximam, habens ſectionem ſiue axem per tranſuerſam diametrum orbis eccen⸗ tri, ſecans eam quæ per ſummam ac infimam abſida ad angulos rectos. Si uero eodem tempore fuerit in alterutro quadrante,
ac circa abſidas medias ſui orbis, tunc axis huius libramẽti con
gruet cum linea medij motus Solis. Et ipſa Venus addet refle⸗ xioni Boreæ deuiationem maximam, quàm Auſtrinæ reflexio ni auferet, minoremq́ re- linquet: atq; hoc modo li bratio deuiationis motui telluris commenſuratur. Quæ ut etiam facilius ca⸗ piatur, repetatur orbis ma gnus ABCp, orbis Vene⸗ ris uel Mercurij eccentrus & obliquus ad à 0 circu⸗ lum, ſecundum inclinatio nem æqualem, k L. Ho rum ſectio communis F o per apogæum orbis, quod ſit v,& perigæum. Pona
mus primum commodioris cauſa demonſtrationis ipſius x orbis eccentri inclinationem, tanquam ſimplicem& fixam, uel dum placet mediam inter minimam& maximam, niſi quòd ꝝ a ſectio
———„—:— 2


