Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
IIv
Einzelbild herunterladen

A D SANCTIS-

SIMVM DOMINVM PAV⸗ 1. VM III. PONTIFICEM MAXIMVM, Nicolai Copernici Præfatio in libros

Reuolutionum.

ATIS equidem, Sanctiſsime Pater, æ- ſtimare poſſum, futurum eſſe, ut ſimul atq; quidam acceperint, me hiſce meis li bris, quos de Reuolutionibus ſphærarũ mundi ſcripſi, terræ globo tribuere quòſ dam motus, ſtatim me explodendum cum tali opinione clamitent. Neq; enim ita mihi mea placent, ut perpendam, quid alij de illis iudicaturi ſint. Et quamuis ſciam, hominis phi loſophi cogitationes eſſe remotas à iudicio uulgi, propterea quòd illius ſtudium ſit ueritatem omnibus in rebus, quatenus

id à Deo rationi humanę permiſſum eſt, inquirere, tamen alie nas prorſus à rectitudine opiniones fugiendas cenſeo. Itaq;

mecum ipſe cogitarem, quim abſurdum àνναα exiſtimatu ri eſſent illi, qui multorum ſeculorum iudicijs hanc opinionẽ confirmatam norũt, quòd terra immobilis in medio cœeli, tan quam centrum illius poſita ſit, ſi ego contra aſſererem terram moueri, diu mecum hæſi, an meos cõmentarios in eius motus demonſtrationem conſcriptos in lucem darem, an uero ſatius eſſet, Pythagoreorum& quorundam aliorum ſequi exemplũ, qui non per ſiteras, ſed per manus tradere ſoliti ſunt myſteria philoſophiæ propinquis& amicis duntaxat. Sicut Lyſidis ad Hipparchum epiſtola teſtatur. Acmihi quidem uidentur id feciſſe: non ut quidam arbitrantur ex quadam inuidentia

communicandarum doctrinarum, Sed ne res pulcherrimæ,& multo ſtudio magnorum uirorum inueſtigatę, ab illis contem nerentur, quos aut piget ullis literis bonam operam impende- re, niſi quæſtuoſis, aut ſi exhortationibus& exemplo aliorum ad liberale ſtudium philoſophiæ excitentur, tamen propter

5 4 ſtupidita