Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
63r
Einzelbild herunterladen

E magniul Xtæ ne imæ man 6, ſextæ

Na

NICOLAI COpPEFER-

NICIREVOLVTIONVM

LIBER TERTIVS.

De æquinoctiorum ſolſtitiorumq́; anticipatione. Cap. 1,

SrELLARVM fixarum facie depicta, ad ea quæ annuæ reuolutionis ſunt, tranſeundũ nobis eſt,& eam ob cauſam de mutatione æquinoctiorum, propter quam ſtellæ q́q; fixæ moueri creduntur, primo tractabi- e mus. Inuenimus autem priſcos Mathema ltiicos annũ uertentem ſiue naturalem, qui ab æquiuoctio uel ſolſticio eſt, non diſtinxiſſe ab eo, qui ab ali⸗ qua ſtellarum fixarum ſumitur. Hinc eſt quod annos Olympia cos, quos ab exortu Caniculæ auſpicabantur, eoſdem eſſe puta- rent, qui ſunt à ſolſtitio, nondum cognita differentia alterius ab altero. Hipparchus autẽ Rhodius uir miræ ſagacitatis, primus animaduertit hæc inuicem diſtare, qui dum anni magnitudinẽ attentius obſeruaret:maiorem inuenit eum ad ſtellas fixas com⸗ paratum quàm ad æquinoctia ſiue ſolſtitia. Vnde exiſtimauit ſtellis quoq; fixis aliquem ineſſe motum in conſequẽtia, ſed len tulum adeo nec ſtatim perceptibilem. At iam tractu temporis fa ctus eſt euidentiſsimus, quo longe iam alium ortum& occaſum ſignorum& ſtellarum cernimus ab antiquorum præſcripto. Ac dodecatemoria ſignorum circuli à ſtellarum hærentium ſignis magno ſatis interuallo à ſe inuicem receſſerũt, quæ primitus no minibus ſimul ac poſitione congruebant. Ipſe præterea motus inæqualis reperitur, cuius diuerſitatis cauſam reddere uollen- tes, diuerſas attulerunt ſententias. Alij libramentum eſſe quod⸗ dam mundi pendentis, qualem& in planetis motũ inuenimus circa latitudines eorum, atq; hinc inde à certis limitibus quantũ proceſſerit, rediturum aliquando cenſuerunt,& eſſe expatiatio- nem eius utrobiq; à medio ſuo maiorem vI. gradibus. Sed hæc opinio iam antiquata reſidere potuit, eo maxime quòd q iij iam

8 S SGe.