Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
63v
Einzelbild herunterladen

MNIcOLAI CoBRNICI

iam ſatis liquidum ſit, ultra quam ter octo gradibus diſsidere caput Arietis ſtellati ab æquinoctio uerno,& aliæ ſtellæ ſimi- liter, nullo interim tot ſeculis regreſsiõis ueſtigio percepto. Alij progredi quidem ſtellarum fixarum ſphæram opinati ſunt, ſed paſsibus inæqualibus, nullum tamen certum modum definie⸗ runt. Acceſsit inſuper aliud naturæ miraculum: Quod obliqua tas ſigniferi non tanta nobis appareat, quanta Ptolemæo, ut di- ximus: Quorum cauſa alij nonam ſphæram, alij decimam exco- gitauerunt, quibus illa ſic fieri arbitrati ſunt, nec tamen poterãt præſtare, quod pollicebantur. lam quoq́; undecima ſphæra in lucem prodire cœperat, quem circulorum numerum uti ſuper- fluum facile refutabimus in motu terræ. Nam ut in primo libro iam partim eſt à nobis expoſitum, binæ reuolutiones, annuæ de clinationis, inquam,& cẽtri telluris, non omnino pares exiſtũt, dum uidelicet reſtitutio declinationis in modico præoccupat centri periodum.Vnde ſequi neceſſe eſt, quòd æquinoctia& uerſiones uideantur anticipare, non quòd ſtellarum fixarũ ſphę ra in conſequentia feratur, ſed magis circulus æquinoctialis in præcedentia, obliquus exiſtẽs plano ſigniferi, iuxta modum de Hflectionis axis globi terreſtris. Magis enim ad rẽ eſſet, æquino- ctialem circulum obliquum dici ſignifero, quàm ſigniferum æ- quinoctiali, minoris ad maiorẽ comparatione. Multo enim ma ior eſt ſignifer, Solis& terræ diſtantia diſcribitur annuo circu itu,; æquinoctialis, qui cotidiano, ut dictũ eſt, motu circa axẽ terræ deſignatur. Et per hunc modum æquinocttiales illæ ſectio nes, cum tota ſigniferi obliquitate, ſucceſſu temporis præuenire cernuntur: ſtellæ uero poſtponi. Huius autem motus menſura & ratio diuerſitatis ideo latuit priores, quòd reuolutio eius, quanta ſit adhuc, ignoretur, ob inexpectabilem eius tarditatẽ, utpote quæ à tot ſeculis, quibus primum innotuit mortalibus, uix quintamdecimam partem circuli peregerit. Nihilominus tamen quantum in nobis eſt, per ea quæ ex hiſtoriarum obſer⸗ uatione ad noſtram uſq; memoriam de his accepimus, efficie- mus certiora.

HRiſtoria

V ſane⸗ 1oX dal- V

grcke mno nitat: keunn vine norta

bos en

didite

cautan

ande driate Kricin

(io

ilecn

lopra

lis Pm be ann oblen nolu

llole