11
8 8 R 8 g
— 2
0
PRAErATIO AVTHORIS. ſtupiditatem ingenij inter philoſophos, tanq́; fuci inter apes uerſantur. Cum igitur hæc mecũ perpenderem, contemptus, qui mihi propter nouitatem& abſurditatẽ opinionis metuen dus erat, propemodum impulerat me, ut inſtitutum opus pror ſus intermitterem.
Verum amici me diu cunctantem atqʒ etiã reluctantem re traxerũt, inter quos primus fuit Nicolaus Schonbergius Car dinalis Capuanus, in omni genere doctrinarũ celebris. Proxi⸗ mus illi uir mei amantiſsimus Tidemannus Giſius, epiſcopus Culmenſis, ſacrarum ut eſt,& omnium bonarũ literarum ſtu dioſiſſimus.Is etenim ſæpenumero me adhortatus eſt,& con- uitijs interdum additis efflagitauit, ut librum hunc æderem,& in lucem tandem prodire ſinerem, qui apud me preſſus non in nonum annũ ſolum, ſed iam in quartum nouenniũ, latitaſſet. Idem apud me egerunt alij non pauci uiri eminentiſsimi& do ctiſsimi, adhortantes ut meam operam ad communem ſtudio ſorum Mathematices utilitatem, propter conceptum metum, conferre non recuſarem diutius. Fore ut quanto abſurdior plę riſq; nunc hæc mea doctrina de terræ motu uideretur, tanto plus admirationis atq; gratiæ habitura eſſet, poſtꝗᷓ́; per æditio nem cõmentariorum meorum caliginem abſurditatis ſublatã uiderent liquidiſsimis demonſtrationibus. His igitur perſua- ſoribus, eaq; ſpe adductus, tandem amicis permiſi, ut ædition operis, quam diu à me petiſſent, facerent.
At nõ tam mirabitur fortaſſe Sanctitas tua, quòd has meas lucubratiões ædere in lucem auſus ſim, poſteaq́; tantum operæ in illis elaborandis, mihi ſumpſi, ut meas cogitationes de terrę motu etiam literis cõmittere non dubitauerim, ſed quod ma⸗ gis ex me audire expectat, qui mihi in mentemuenerit, ut con- tra receptam opinionem Mathematicorum, ac propemodum contra communem ſenſum, auſus fuerim imaginari aliquẽ mo tum terræ. Itaq; nolo Sanctitatem tuã latere, me nihil aliud mo uiſſe, ad cogitandum de alia ratione ſubducendorum motuum ſphærarum mundi, quàm quod intellexi, Nathematicos ſibi- ipſis non conſtare in illis perquirendis. Primũ enim uſq;adeo incerti ſunt de motu Solis& Lunæ, ut nec uertentis anni perpe
iij tuam


