Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
IIIv
Einzelbild herunterladen

FRAEFATIO AvTHORIS.

tuam magnitudinem demonſtrare& obſeruare poſsint. De- inde in cõſtituendis motibus, cum illarum, tum aliarum quin que errantium ſtellarum, neq; ijſdem principijs& aſſumprio⸗ nibus, ac apparentium reuolutionum motuumq́; demonſtra⸗ tionibus, utuntur. Alij nanq; circulis homocentris ſolum, alij eccentris& epicyclis, quibus tamen quæſita ad plenum non aſ ſequuntur. Nam qui homocentris confiſi ſunt, etſi motus ali⸗ quos diuerſos ex eis componi poſſe demonſtrauerint, nihil ta men certi, quod nimirum phænomenis reſponderet, inde ſta⸗ tuere potuerunt. Qui uero excogitauerunt eccentrica, etſi ma⸗ gna ex parte apparentes motus, congruentibus per ea numeris abſoluiſſe uideantur: plæraq; tamen interim admiſerunt, quæ primis principijs, de motus æqualitate, uidentur contraueni⸗ re Rem quoq; præcipuam, hoc eſt mundi formam, ac partiũ eius certam ſymmetriam potuerũt inuenire, uel ex illis colli gere. Sed accidit eis perinde, ac ſi quis è diuerſis locis, manus, pPedes, caput, aliaq; membra, optime quidem, ſed unius cor poris comparatione, depicta ſumeret, nullatenus inuicem ſibi reſpondentibus, ut monſtrum potius quàm homo ex illis com poneretur.Itaq; in proceſſu demonſtrationis, quam 1εινον u cant, uel præterijſſe aliquid neceſſariorum, uel alienum quid, & ad rem minime pertinens, admiſiſſe inueniuntur. Id quod il lis minime accidiſſet, ſi certa principià ſequuti eſſent. Nam ſi aſſumptæ illorum hypotheſes non eſſent fallaces, omnia quæ ex illis ſequuntur, uerificarentur proculdubio. Obſcura autẽ licet hæc ſint, quæ nunc dico, tamen ſuo loco fient apertiora. Hancigitur incertitudinem Mathematicarum traditio⸗ num, de colligendis motibus ſphærarum orbis, cum diu me- cum reuoluerem, cœpit me tædere, quòd nulla certior ratio

motuum machinæ mundi, qui propter nos, ab optimo& re

gulariſs. omnium opifice, conditus eſſetphiloſophis con⸗ ſtaret, qui alioqui rerum minutiſs. reſpectu eius orbis, tam exquiſite ſcrutarentur. Quare hanc mihi operam ſumpſt, ut omnium philoſophorum, quos habere poſſem, libros relege rem, indagaturus, an ne ullus unquã opinatus eſſet, alios eile . motus