Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
97r
Einzelbild herunterladen

itur n zterrx cu greſſuma onſequen, let diem eparandui ualemqi nem contin poredla oparentan

(uinodil Solis appar um ditar atur muli ſcit, Cuiuc tum eumm propterim euit, quodin ebant ad um dodum S erat,an culorumu ſtera ueva t differeni er minimm ꝛpeuniait nocte att ég. nponbun mo Loond; præterem, Mdent.ſacl qui in ſeer rtes dus äb reliqubt autem

ra

R BVOLyTIONVM LIB. III. 9

maticis diei naturalis principium non ab ortu uel occaſu, ſed à meridie uel media nocte accipi. Nam quæ ab horizonte ſumi⸗ tur differẽtia, multiplicior exiſtit, utpote quæ ad aliquot horas ſeſe extendit,& præterea quod ubiq; non eſt eadem, ſed ſecun⸗ dum obliquitatem ſphærę multipliciter uariatur. Quæ uero ad meridianum pertinet, eadem ubiq; eſt, atq; ſimplicior. Tota er go differentia, quæ ex ambabus iam dictis cauſis, cum propter Solis apparentem progreſſum inæqualem, tum etiam ob inæ⸗ qualem circa meridianum tranſitum conſtituitur, ante Prole⸗ mæum quidem à medietate Aquarij diminutiõis ſumens prin- cipium,& à principio Scorpij accreſcendo, tempora viIl.& tri⸗ entem unius colligebat. Quæ nunc à uigeſimo gradu Aquarij uel prope, ad decimũ Scorpij diminuendo: à decimo uero Scor pij ad uigeſimum Aquarij creſcendo, contracta eſt in tempora ſeptem, ſcrup. x L vi. Mutantur enim& hæc propter perigæi & eccentrotetis inſtabilitatem cum tempore. Quibus demum ſi maxima quoq; differentia præceſsionis æquinoctiorum- parata fuerit, poterit tota dierum naturalem differentia ſupra decem tempora ſe extendere ſub aliquo annorum numero. In quo tertia cauſa inæqualitatis dierum latuit hactenus, eo quòd æquinoctialis circuli reuolutio ad medium æqualeq́; æquino⸗ ctium æqualis inuenta eſt, non ad apparentia æquinoctia, quæ ut ſatis patuit, non ſunt admodum æqualia. Decem igitur tem⸗ pora duplicata efficiunt horam unam cum triente, quibus ali- quando dies maiores excedere poſſunt minores. Hæc circa an⸗ nuum Solis progreſſum cæterarumq́; ſtellarum tardiorem mo tum citra errorem manifeſtum poterant forſitan contemni. Sed propter Lunæ celeritatem, ob quam in dimidio gradu& tertia poſsit error committi, nullatenus ſunt contemnenda. Modus igitur concernendi tempus æquale cum diuerſo apparente, in omnes differentiæ congruant, eſt iſte. Propoſito quouis tem⸗ pore, quærendus eſt in utroq; termino ipſius temporis, princi- cipio inquam& fine, locus Solis medius ab æquinoctio per me dium eius motum æqualem, quem compoſitum diximus, atq; etiam uerus apparens ab æquinoctio uero, conſiderandumq́; quot partes temporales pertranſierint ex Fdenis aſcenſionibus circa

4 1 1 )

G