Nicoi AI1 CoOPERNICIT
motus æqualitatem metiri liceret. Quoniam igitur ſub totius anni circulo ſunt cccæ Xv.reuolutiones in polis terræ, quibus adiectione cotidiana per apparentem Solis progreſſum accre⸗ ſcit illis tota fermè reuolutio ſupernumeraria, conſequens eſt, ut illius cccr v. pars ea ſit, quæ ex æquali ſupplet diem natu-⸗ ralem. Quapropter definiendus nobis eſt atq; ſeparandus dies æqualis ab apparente diuerſo. Diem igitur æqualem dicimus eum, qui totam circuli æquinoctialis reuolutionem continet,& tantam inſuper portionem, quantam ſub eo tempore Sol æqua li motu pertranſire uidetur. Inæqualem uero apparentemq́; di em, qui unius reuolutionis cccL x. tempora æquinoctialis cõ⸗ præhendit,& prærerea id quod cum progreſſu Solis apparen⸗ te in horizonte uel meridiano conſcendit. Horum differentia dierum, quamuis permo dica ſit, nec ſtatim ſentiatur, multiplica tis tamen diebus aliquot, in euidentiam coaleſcit. Cuius duæ ſunt cauſæ, cũ inæqualitas apparentiæ Solaris, tum etiam obli quitatis ſigniferi diſpari aſcenſio, prima quæ propter inæqua lem Solis apparentemq́; motum exiſtit. Iam patuit, quoniam in ſemicirculo in quo ſumma abſis mediat, deficiebant ad partes zodiaci ſecundum Ptolemæum tempora I111. cum dodrante u⸗ nius, ac in altero ſemicirculo, in quo infima abſis erat, abunda⸗ bant totidem. Totus propterea exceſſus ſemicirculorum unius ad alterum erat x. temporum& dimidij. In altera uero cauſa quæ penes ortum& occaſum, maxima contingit differentia in⸗ ter ſemicirculos utriuſq; conuerſionis, quæ inter minimum ac maximum exiſtit diem, diuerſa plurimum, nempe unicuiq; re⸗ gioni peculiaris. Quæ uero à meridie uel media nocte accidit, ſub quatuor teminis ubiq; continetur. Quoniam à xvI. gradu Tauri ad XIIII. Leonis, LXXXVII. gradus temporibus Xorn ferè pertranſeunt meridianum,& à quartodecimo Leonis ad XVi. Scorpij partes xci. tempora LXXXVII. prætereunt, ur hic quinq; deficiant tempora, illic totidem abundent. lta quidẽ in primo ſegmento dies collecti, excedunt eos qui in ſecundo decem temporibus, quæ faciunt unius horæ partes duas, quod ſimiliter in altero ſemicirculo alternis uicibus ſub reliquis ter⸗ minis è diametro oppoſitis contingit. Placuit autem Mathe⸗ maticis
4 matici meric urdin ſleest dum ci meridu
V pala Jolis an
b qualena
Mæumal dpiumi- dqtem u Gepron- gjad ch
ſpeem e
Leccene
lmariot
rarala ir decem cqr gootera moinclkr dium be läſtis ur pora dime guanden. uum ga. um citmr Noptem.
pobit or⸗
itr eer omnes n. dre, qun
qpio i
dium ene tiam e quot pe


