ndè con rre⸗ non gnis nul reſu iircu fue⸗ rpo quã anſe i ma quæ mO⸗ Afor eſſe. enti⸗ 10 to rſum muni etune um ſa gnem lime
entie
iitur: atem, cel⸗ par⸗ o cir⸗ iſtote d me⸗ quem idem, erum
ſine
RKEVOLVTIONVMN LIB. I. 7
ſine corpore.His etiam accedit, quod nobilior, ac diuinior con- ditio immobilitatis exiſtimatur, quàm mutationis& inſtabili⸗ tatis, quæ terræ magis ob hoc quàm mundo conueniat. Addo etiam, quòd ſatis abſurdum uideretur, cõtinenti ſiue locanti mo tumadſcribi,& non potius contento& locato, quod eſt terra. Qum deniq; manife ſtum ſit errantia ſydera propinquiora fieri terræ ac remotiora, erit tum etiam qui circa medium, quod uo- lunt eſſe cẽtrum terræ, à medio quoq; ad ipſum, unius corporis motus. Oportet igitur motum, qui circa medium eſt, generali⸗ us accipere, ac ſatis eſſe, dum unuſquiſq; motus ſui ipſius medio incumbat. Vides ergo quòd ex his omnibus probabilior ſit mo bilitas terræ, quàm eius quies, præſertim in cotidiana reuoluti- one, tanquàm terræ maxime propria. r
. An terræ plures poſsint attribui motus,& de centro mundi. Cap. Ix.
Vm igitur nihil prohibeat mobilitatem terræ, ui⸗ dendum nunc arbitror, an etiam plures illi motus cõ ueniant, ut poſsit una errantium ſyderum exiſtima⸗
S ri. Quòd enim omnium reuolutionum centrum nõ ſit, motus errantium inæqualis apparens,& uariabiles eorum à terra diſtantiæ declarant, quæ in homocentro terræ circulo non poſsunt intelligi. Pluribus ergo exiſtentibus centris, de centro quoq; mundi nõ temere quis dubitabit, an uidelicet fuerit iſtud grauitatis terrenæ, an aliud. Equidem exiſtimo, grauitatem nõ aliud eſſe, quàm appetentiam quandam naturalem partibus in⸗ ditam à diuina prouidentia opificis uniuerſorum, ut in unitatẽ integritatemq; ſuam ſeſe conferant in formam globi coẽuntes. Quam affectionem credibile eſt etiam Soli, Lunæ, cæterisq́; er⸗ rantium fulgoribus ineſſe, ut eius efficacia in ea qua ſe repræſen tant rotunditate permaneant, quæ nihilominus multis modis ſuos efficiunt circuitus.Si igitur& terra faciat alios, utputa ſecun dum centrũ, neceſſe erit eos eſſe qui ſimiliter extrinſecus in mul tis apparent, in quibus inuenimus annuum circuitum. Quoniã ſi permutatus fuerit à ſolari in terreſtrem, Soli immobilitate cõ b ij(ceſla,


