NICOLAI COPERNIGCI
deprimuntur, cum ſint maxime terrea, nõ dubium, quin eande
ſeruẽt partes naturam, quam ſuum totum. Nee alia ratione con
tingit in ijs, quæ ignea ui rapiuntur in ſublimia. Nam& terre⸗
ſtris hic ignis terrena potiſsimũ materia alitur,& flammã non
aliud eſſe definiuat quàm fumum ardentem. Eſt autem ignis
proprietas, extendere quæ inuaſerit, quod efficit tanta ui, ut nul la ratione, nullis machinis poſsit cohiberi, quin rupto carcere ſu um expleat opus. Motus autem extenſiuus eſt à centro ad circii ferentiam, ac perinde ſi quid ex terrenis partibus accenſum fue- rit, fertur à medio in ſublime. Igitur quod aiunt, ſimplicis corpo ris eſſe motũ ſimplicem(de circulari in primis uerificatur) quã diu corpus ſimplex in loco ſuo naturali, ac unitate ſua permanſe rit. In loco ſiquidem nõ alius, quàm circularis eſt motus, qui ma net in ſe totus quieſcenti ſimilis. Rectus autẽ ſuperuenit ijs, quæ à loco ſuo naturali peregrinantur, uel extruduntur, uel quomo- dolibet extra ipſum ſunt. Nihil autem ordinationi totius& for mæ mundi tantum repugnat, quantum extra locum ſuum eſſe. Rectus ergo motus non accidit, niſi rebus non recte ſe habenti⸗ bus, neq; perfectis ſecundum naturam, dum ſeparantur à ſuo to to,& eius deſerunt unitatem. Præterea quæ ſurſum& deorſum aguntur, etiam abſq; circulari, non faciunt motũ ſimplicem uni formem& æqualem. Leuitate enim uel ſui ponderis impetu ne queunt temperari. Et quæcunq; decidunt, à principio lentum fa cientia motũ, uelocitatem augent cadendo. Vbi uiciſsim ignem hunc terrenum(neq; enim alium uidemus) raptum in ſublime ſtatim langueſcere cernimus, tanquàm confeſſa cauſa uiolentiæ terreſtris materiæ. Circularis autẽ æqualiter ſemper uoluitur: indeficiẽtem enim cauſam habet:illa uero deſinere feſtinantem, per quem conſecuta locum ſuũ ceſſant eſſe grauia uel leuia, ceſ⸗ ſatq; ille motus. Cum ergo motus circularis ſit uniuerſorũ, par⸗ tium uero etiam rectus, dicere poſſumus manere cum recto cir⸗ cularem, ſicut cum ægro animal. Nempe& hoc, quod Ariſtote les in tria genera diſtribuit motum ſimplicem, à medio, ad me⸗ um,& circa mediũ, rationis ſolummodo actus putabitur. quem admodum lineam, punctũ,& ſuperficiem ſecernimus quidem, cum tamen unum ſine alio ſubſiſtere nequeat,& nullum eorum .— 5 ſine


