ch den di⸗
ch
VIIl.
un⸗ fuil⸗ eſſe natu uio⸗ celle ce le traer nia in luim illud eſſe nmen diri⸗ m ha . Ni 1to ue quam im cre nitu, noue⸗ t,per⸗ xlum,. ruacl⸗ cælü: t ſicæ⸗ oncaui im unũ
quodc
REVOLVTIONVM LIB. I. 6 quodq; fuerit in ipſo, quamcunq; occupauerit magnitudinem, ſed permanebit cælum immobile. Nam potiſsimum, quoaſtru ere nituntur mũdum eſſe finitum, eſt motus. Siue igitur finitus ſit mundus, ſiue infinitus, diſputationi phyſiologorum dimitta mus:hoc certum habentes, quòd terra uerticibus concluſa ſuper ficie globoſa terminatur. Cur ergo hęſitamus adhuc, mobilita⸗ tem illi formæ ſuæ à natura congruentem concedere, magis q́; quod totus labatur mũdus, cuius finis ignoratur, ſciriq; nequit, neq; fateamur ipſius cotidianæ reuolutionis in cælo apparenti am eſſe,& in terra ueritatem Et hæc perinde ſe habere, ac ſi dice ret Virgilianus Eneas:Prouehimur portu, terræq́; urbesq́; re⸗ cedunt. Quoniam fluitante ſub tranquillitate nauigio, cuncta quæ extrinſecus ſunt, ad motus illius imaginem moueri cernun tur à nauigantibus, ac uiciſsim ſe quieſcere putãt cum omnibus quæ ſecum ſunt. Ita nimirum in motu terræ poteſt contingere,
ut totus circuire mundus exiſtimetur. Quid ergo diceremus de
nubibus, cæterisq; quomodolibet in aëre pendentibus, uel ſub⸗ ſidentibus, ac rurſum tendentibus in ſublimia? niſi quòd nõ ſo lum terra cum aqueo elemento ſibi coniuncto ſic moueatur, ſed non modica quoq; pars acris,& quæcunq; eodem modo terræ cognationem habẽt. Siue quòd propinquus aẽr terrea aqueaũe materia permixtus, eandem ſequatur naturam quam terra, ſiue quòd acquiſiticius ſit motus acris, quem à terra per contiguita- tem perpetua reuolutione ac abſq; reſiſtentia participat. Viciſ⸗ ſim non diſpari admiratione ſupremam aẽëris regionem motũ ſequi cæleſtem aiũt, quòd repentina illa ſydera, Cometæ inquã & Pogoniæ uocata à Græcis, indicant, quarum generationi ip-⸗ ſum deputant locum, quæ inſtar aliorum quoq; ſyderum oriun tur& occidunt. Nos ob magnam à terra diſtantiam eam aëris partem abillo terreſtri motu deſtitutam dicere poſſumus. Pro⸗ inde trãquillus apparebit aẽr, qui terræ proximus,& in ipſo ſu- ſpenſa, niſi uento, uel alio quouis impetu ultro citroq́;, ut contin
git, agitetur. Quid enim eſt aliud uentus in aere, quàm fluctus
in mari? Cadentium uero& aſcendentium duplicem eſſe mo⸗ tum fateamur oportet mundi comparatione,& omnino cõpo-
ſitum ex recto& circulari, Quandoquidem quæ pondere ſuo ij de


