KICOLAI COPERNICGI culum eſt) excidiſſet,& eo magis animantia atc; alia quæcunq; ſoluta onera haud quaquã incõcuſſa manerent. Sed neq; caden tia in directum ſubirẽt ad deſtinatum ſibi locũ,& ad perpendi⸗ culũ, tãta interim pernicitate ſubductũ. Nubes quoc;& quæc; alia in aere pendentia ſemper in occaſum ferri uideremus.
Solutio dictarum rationum,& earum inſufficientia. Cap. VIrl.
s ſane& ſimilibus cauſis aiunt terrã in medio mun⸗ di quieſcere,& ꝓculdubio ſic ſe habere. V erũ ſi quiſæ piam uolui terram opinetur, dicet utiq; motum eſſe naturalem, non uiolẽtum. Quæ uero ſecundu mnatu ram ſunt, contrarios operantur effectus his quæ ſecundũ uio- lentiam. Quibus enim uis uel impetus infertur, diſſolui neceſſe eſt,& diu ſubſiſtere nequeunt: quæ uero à natura fiunt, recte ſe habent,& conſeruantur in optima ſua compoſitione. Fruſtra er go timet Ptolemæus, ne terra diſsipetur,& terreſtria omnia in reuolutione facta per efficaciã naturæ, quæ longe alia eſt quàm artis, uel quæ aſſequi poſsit humano ingenio. Sed cur non illud etiam magis de mundo ſuſpicatur, cuius tanto uelociorem eſſe motum oportet, quanto maius eſt cælum terra? An ideo immen ſum factum eſt cælum, quòd ineffabili motus uehementia diri⸗ mitur à medio, collapſurum alioqui ſi ſtaret? Certe ſi locum ha beret hæc ratio, magnitudo quoq; cæli abibit in infinitum. Nã quanto magis ipſe motus impetu rapietur in ſublime, tanto ue locior erit motus, ob creſcentem ſemper circumferentiam, quam neceſſe ſit in xxiII. horarum ſpacio pertranſire: ac uiciſsim cre
ſcente motu, creſceret immenſitas cæli. Ita uelocitas magnitu- dinem,& magnitudo uelocitatem in infinitum ſeſe promoue- rent. At iuxta illud axioma Phyſicum, quod infinitum eſt, per-
tranſiri nequit, nec ulla ratiõe moueri: ſtabit neceſſario cælum. Sed dicunt, extra cælum non eſſe corpus, non locum, non uacu- um, ac prorſus nihil,& idcirco nõ eſſe, quo poſsit euadere cælũ:
tunc ſanè mirum eſt, ſià nihilo poteſt cohiberi aliquid. At ſi cæ⸗ lum fuerit infinitum,& interiori tantummodo finitum concaui
tate, magis forſan uerificabitur extra cælum eſſe nihil, cum unũ
quodqʒ


