Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
5r
Einzelbild herunterladen

rabile um ar tione ſenſus rpus, ſſe Ui⸗ leſcere iſtitas nimũ 2 pro⸗ ꝛundi uieſce nodũ rel Ca aom⸗ nens, ttit æ⸗ cij re⸗ nenti, Xmo⸗ 0Rip miles mfal⸗ ſe me ſus co notus ,lon⸗ euol⸗ turni Lu⸗ mplet s ſpa⸗ euolu⸗ etiã ex tio,q endat

Cur

REVOLVTIONVM, LIB., I. 5

Cur antiqui arbitrati ſint terram in medio mundi qui⸗ eſcere tanquam centrum. Cap. vI.

Vamobrem alijs quibuſdam rationibus priſci Phi⸗ loſophi conati ſunt aſtruere terram in medio mundi conſiſtere. Potiſsimam uero cauſam allegant graui- Atatis& leuitatis. Quippe grauiſsimum eſt terræ ele⸗ mentũ,& ponderoſa omnia feruntur ad ipſam, in intimum eius contendentia medium. Nam globoſa exiſtente terra, in quã gra uia undequaq; rectis ad ſuperficiẽ angulis ſuapte natura ferun/ tur, niſi in ipſa ſuperficie retinerentur, ad centrum eius corrue- rent: quandoquidem linea recta, quæ ſe planiciei finitoris, qua ſphæram contingit, rectis accommodat angulis, ad centrum du cit. Ea uero quæ ad medium feruntur, ſequi uidetur, ut in medio quieſcant. Tanto igitur magis tota terra conquieſcet in medio, & quę cadẽtia omnia in ſe receptat, ſuo pondere immobilis per- manebit. Itidem quoqʒ comprobare nituntur ratione motus, & ipſius natura. Vnius quippe ac ſimplicis corporis ſimplicem eſſe motum ait Ariſtoteles:Simplicium uero motuum, alium re ctum, alium circularem. Rectorum autem, alium ſurſum, alium deorſum. Quocirca omnem motum ſimplicem, aut ad medium eſſe, qui deorſum: aut à medio, qui ſurſum: aut circa medium,& ipſum eſſe circularem. Modo conuenit terræ quidem& aquæ, quæ grauia exiſtimãtur, deorſum ferri, quod eſt medium pete re. Acri uero& igni, quæ leuitate prædita ſunt, ſurſum& à me- dio remoueri:Conſentaneũ uidetur, his quatuor elementis re- ctum concedi motũ, cæleſtibus aũt corporibus circa mediũ in or bem uolui. Hæc Ariſtoteles. Si igitur, inꝗt Ptolemæus Alexan drinus, terra uolueretur, ſaltẽ reuolutione cotidiana, oporteret accidere contraria ſupradictis. Etenim concitatiſsimũ eſſe motũ oporteret, ac celeritatẽ eius inſuperabilẽ, quæ in xx1II. horis totũ terræ tranſmitteret ambitũ. Quæ uero repentina uertigine concitantur, uidẽtur ad collectionẽ prorſus inepta, magisq́; uni ta diſpergi, niſi cohærentia aliqua firmitate cõtineantur:& iam dudum, inquit, diſsipata terra cælũ ipſum(quod admodũ lid culum