Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
4v
Einzelbild herunterladen

1 1

NICOLAI cCOP ERNICGCI

tinet ſpacium ad earum longitudinem efficitur incomparabile

ſenſu, eo modo quo demonſtratur in Opticis. Hoc nimirum ar gumento ſatis apparet, immenſum eſſe cælum comparatione

terræ, ac infinitæ magnitudinis ſpeciem præ ſe ferre, ſed ſenſus

æſtimatione terram eſſe reſpectu cæli, ut punctum ad corpus,

& finitum ad infinitum magaitudine, nec aliud demõſtraſſe ui- detur. Neq; enim ſequitur, in medio mundi terram quieſcere oportere. Quin magis etiam miremur, ſi tanta mundi uaſtitas ſub xxII1I. horarum ſpacio reuoluatur potius, quàm minimũ eius quod eſt terra. Nam quod aiunt centrũ immobile,& pro- xima centro minus moͤueri, non arguit terram in medio mundi quieſcere:nec aliter quàm ſi dicas, cælum uolui, at polos quieſce re,& quæ proxima ſunt polis minime moueri. Quemadmodũ Cynoſura multo tardius moueri cernitur, quàm Aquila uel Ca nicula, quia circulũ deſcribit minorem proxima polo, ea om- nia unius ſint ſphæræ, cuius mobilitas ad axem ſuum deſinens, omnium ſuarum partium motum ſibi inuicem non admittit æ⸗ qualem, quas tamen paritate temporis non æqualitate ſpacij re- uolutio totius reducat. Ad hoc ergo nititur ratio argumenti, quaſi terra pars fuerit cæleſtis ſphæræ, eiuſdemq́; ſpeciẽi& mo- tus, ut proxima centro parum moueatur. Mouebitur ergo& ip ſa corpus exiſtens, non centrum ſub eodem tempore ad ſimiles cæleſtis circuli circumferentias licet minores. Quod quàm fal⸗ ſum ſit luce clarius eſt, oporteret enim uno in loco ſemp eſſe me ridiem, alio iemper mediam noctem, ut nec ortus nec occaſus co tidiani poſſent accidere, cum unus& inſeparabilis fuerit motus totius& partis. Eorum uero quæ differẽtia rerum abſoluit, lon⸗ ge diuerſa ratio eſt, ut quæ breuiori clauduntur ambitu, reuol⸗ uantur citius, ijs quæ maiorem circulum ambiunt. Sic Saturni ſupremum errantium ſydus trigeſimo anno reuoluitur,& Lu⸗ na quæ proculdubio terræ proxima eſt, menſtruum complet circuitum,& ipſa deniq; terra diurni nocturniq́; temporis ſpa⸗ cio circuire putabitur. Reſurget ergo eadẽ de cotidiana reuolu⸗ tione dubitatio.Sed& locus eius adhuc quæritur minus etiã ex ſupradictis certus. Nihil enim aliud habet illa demonſtratio,; indefinitam cæli ad terrã magnitudinẽ. At quouſq; ſe extendat hæc immenſitas minime conſtat. Cur