leſtu im eſ rien⸗ ntes: idem onia ecta⸗ tur, 3 ttore Don⸗ e, ed⸗ Kitas con
REVOLVTIONVM, LIB. I. 2
ſet octaua, diameter eius nõ poſſet eſſe maior, quàm quæ ex cen tro ad circumferentiam aquarum:tantũ abeſt, ut etiã decies ma⸗ ior ſit aqua. Quòd etiam nihil interſit inter centrum graui⸗ tatis terræ,& centrum magnitudinis eius: hinc accipi poteſt, quòd conuexitas terræ ab oceano expaciata, non continuo ſem per intumeſcit abſceſſu, aliog arceret quàm maxime aquas mari nas, nec aliquo modo ſineret interna maria, tamq́; uaſtos ſinus irrumpere, Rurſum àlittore oceani non ceſſaret aucta ſemper profunditas abyſsi, qua propter nec inſula, nec ſcopulus, nec ter renum quidpiam occurreret nauigantibus longius progreſsis. lam uero conſtat inter gyptium mare Arabicumq́; ſinum uix quindecim ſupereſſe ſtadia in medio ferè orbis terrarum. Et ui⸗ ciſsim Ptolemæus in ſua Coſmographia ad medium uſq; circu⸗ lum terram habitabilem extendit, relicta inſuper incognita ter⸗ ra, ubi recẽtiores Cathagyam& ampliſsimas regiones, uſq; ad LX. Iongitudinis gradus adiecerunt: ut iam maiori longitudi-⸗ ne terra habitetur, quàm ſit reliquum oceani. Magis id erit cla rum, ſi addantur inſulæ ætate noſtra ſub Hiſpaniarum Luſita⸗ niæq; Principibus repertæ,& præſertim America ab inuentore denominata nauium præfecto, quam ob incompertam eius ad⸗ huc magnitudinem, alterũ orbem terrarum putant, præter mul tas alias inſulas antea incognitas, quo minus etiãà miremur An⸗ tipodes ſiue Antichthones eſſe. Ipſam enim Americam Geome trica ratio ex illius ſitu Indiæ Gangeticæ è diametro oppoſitam credi cogit. Ex his demum omnibus puto manifeſtum, terrã ſi⸗ mul& aquã uni centro grauitatis inniti, nec eſſe aliud magnitu⸗ dinis terræ, quæ cũ ſit grauior, dehiſcẽtes eius partes aqua exple ri,& idcirco modicam eſſe cõparatione terrę aquam, etſi ſuperfi cietenus plus forſitan aquæ appareat. Talem quippe figurã ha⸗ bere terram cum circumfluentibus aquis neceſſe eſt, qualem um bra ipſius oſtendit: abſoluti enim circuli circumferentijs Lunã deficiẽtem efficit. Non igitur plana eſt terra, ut Empedocles& Anaximenes opinati ſunt: neq; Tympanoides, ut Leucippus: nec; Scaphoides, ut Heraclitus: nec alio modo caua, ut Demo- critus. Neq; rurſus Cylindroides ut Anaximãder: neq; ex infer na parte infinita radicitus craſsitudine ſubmiſſa, ut Xenopha⸗ nes, ſed rotũditate abſoluta, ut Philoſophi ſentiũt. a ij


