NICOLAI COPERNIGCI
in nulla alia quaàm ſphærica figura contingit. Vnde manifeſtũ eſt, terram quoq; uerticibus includi,& propter hoc globoſam eſ ſe. Adde etiã, quòd defectus Solis& Lunæ ueſpertinos Orien⸗ tis incolæ non ſentiũt: neq; matutinos ad occaſum habitantes: Medios autem, illi quidẽ tardius, hi uero citius uidẽt. Eidem quoq; formæ aquas inniti à nauigãtibus depręhẽditur: quoniã quæ è naui terra nõ cernitur, ex ſummitate mali plerũq; ſpecta⸗ tur. At uiciſsim ſi quid in ſummitate mali fulgens adhibeatur, à terra promoto nauigio, paulatim deſcendere uidetur in littore manentibus, donec poſtremo quaſi occiduum occultetur. Con⸗ ſtat etiam aquas ſua natura fluentes, inferiora ſemper petere, ea⸗ dem quæ terra, nec à littore ad ulteriora niti, quàm conuexitas ipſius patiatur. Quamobrem tanto excelſiorem terram eſſe con uenit, quæcunq; ex Oceano aſſurgit.
Quomodo terra cũ aqua unum globũ perficiat. Cap. IIn
Vie ergo circumſuſus Oceanus maria paſsim ꝓfun dens, decliuiores eius deſcenſus implet. Iraq; minus eſſe aquarum quàm terræ oportebat, ne totã abſor- beret aqua tellurem, ambabus in idem centrum con
tendentibus grauitate ſua, ſed ut aliquas terræ partes animanti- um ſaluti relinqueret, atq; tot hincinde patentes inſulas. Nam & ipſa continens, terrarumq́; orbis, quid aliud eſt q́; inſula ma- ior cæteris? Nec audiendi ſunt Peripateticorum quidã, qui uni uerſam aquam decies tota terra maiorem prodiderũt. Quòd ſci licet in tranſmutatione elementoꝶ ex aliqua parte terræ, decem aquarum in reſolutione fiant, coniecturam accipientes, aiuntq; terram quadantenus ſic prominere, quod nõ undequaq; ſecun- dum grauitatem æquilibret cauernoſa exiſtens, atq́; aliud eſ⸗ ſe. centrum grauitatis, aliud magnitudinis. Sed falluntur Ge- ometrices artis ignorantia, neſcientes quòd neq; ſepties aqua po teſt eſſe maior, ut aliqua pars terræ ſiccaretur, niſi tota centrum grauitatis euacuaret, daretq́; locum aquis, tanquam ſe grauiori⸗ bus. Quoniam ſphæræ ad ſe inuicem in tripla ratione ſunt ſuo⸗ rum dimetientium. Si igitur ſeptem partibus aquarum terra eſ⸗
ſet


