Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
2v
Einzelbild herunterladen

inde ſtationes facere cernimus. Et Sol ſuo ſemper& directo

NICOLAI COPERNICI

Quòd motus corporum cœleſtium ſit æqualis ac circula- ris, perpetuus, uel ex circularibus compoſitus, Cap. IIII.

Oſt hæc memorabimus corporum cœleſtium mo- tum eſſe circularem. Mobilitas enim Sphæræ, eſt in circulum uolui, ipſo actu formam ſuam exprimẽtis, in ſimpliciſsimo corpore, ubi non eſt reperire princi pium, nec finem, nec unum ab altero ſecernere, dum per eadem in ſeipſam mouetur. Sunt autem plures penes orbium multitu dinem motus. Apertiſsima omnium eſt cotidiana reuolutio, quam Græci ruππντ⁶ουν uocant, hoc eſt, diurni nocturniq́; tempo ris ſpacium. Hac totus mũdus labi putatur ab ortu in occaſum, terra excepta. Hæc menſura communis omnium motuum intel 1 ligitur, cum etiam tempus ipſum numero potiſsimum dierum metimur. Deinde alias reuoluriones tanquàm contranitentes, hoc eſt, ab occaſu in ortum uidemus, Solis inquam, Lunæ,& quinq; errantium, Ita Sol nobis annum diſpenſat, Luna men- ſes, uulgatiſsima tempora: Sic alij quinq; planetæ ſuum quiſq; circuitum facit. Sunt tamen in multiplici differentia:Primum, quòd non in eiſdem polis, quibus primus ille motus obuoluun tur, per obliquitatem ſigniferi currentes. Deinde, quòd in ſuo ipſo circuitu, uidentur æqualiter ferri, nam Sol& Luna, mo do tardi, modo uelociores curſu deprehenduntur. Cæteras au

tem quinq; errantes ſtellas, quandoqʒ; etiam repedare,& hinc

. S

itinere proficiſcatur, illi uarijs modis errãt, modo in Auſtrum, modo in Septentrionem euagantes, unde planetæ dicti ſunt, Adde etiam quòd aliquando propinquiores terrę fiunt,& Peri gæi uocãtur, aliàs remotiores,& dicũtur Apogæi. Fateri nihilo minus oportet circulares eſſe motus, uel ex pluribus circulis cõ⸗ poſitos, eo quòd inæqualitates huiuſmodi certa lege, ſtatisq́; ob ſeruant reſtitutionibus, quod fieri non poſſet, ſi circulares non eſſent. Solus enim circulus eſt, qui poteſt peracta reducere, quemadmodum, uerbi gratia: Sol motu circulorum compoſito dierum& noctium inæqualitatem,& quatuor anni tempora no

- b bis re⸗