Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
42v
Einzelbild herunterladen

NICOLAITI CoOPERKNICI

De uſu harum tabularum. Cap: xl.

Sus autem tabularum iam patet ex demonſtratis, Quoniam ſi cum gradu Solis cognito, acceperimus OGalcenſionem rectam, eiq; pro qualibet hora æquali Lquindena tempora adiecerimus, reiectis integri cir⸗ ccc x. partibus ſi excreuerint, quod reliquum fuerit aſcen⸗ ſionis rectæ, gradum ſigniferi in medio cælo ſaconcernentem, oſtẽdet ad horam à meridie propoſitam. Similiter ſi circa aſcen ſionem obli quam regionis tuæ idem feceris, gradum ſigniferi orientem habebis ad horam ab ortu Solis aſſumptam. In ſtellis etiam quibuſcunq;, quæ extra circulum ſignorum ſunt, quarum aſcenſio recta conſtiterit, ut ſupra docuimus, dantur per Cano⸗ nes hos gradus ſigniferi, qui cum ipſis per eandem aſcenſionem rectã à principio Arietis cælũ mediant, atq; per aſcenſionẽ ob⸗ liquã ipſorũ, qui gradus ſigniferi oriatur ipſis, prout aſcẽſio nes& partes ſigniferi ſeſe proferunt è regione tabularum. Pari modo ſed per locum ſemper oppoſitum operabere circa occa⸗ ſum. Præterea ſi aſcenſioni rectæ quæ cælum mediat addatur quadrans circuli, quod inde colligitur, eſt aſcenſio obliqua ori⸗ entis. Quapropter per gradum medij cęli datur etiam is qui ori tur,& è conuerſo. Sequitur tabula angulorum ſigniferi cum ho⸗ rizonte, qui ſumuntur per gradũ ſigniferi orientem, quibus etiã intelligitur, quantũͦ nonageſimus gradus ſigniferi ab horizõte eleuet᷑, q́d in eclipſibus ſolaribus maxime eſt ſcitu neceſſarium.

De angulis& circumferentijs eorũ, qui per polos horizon tis fiunt ad eundem circulum ſignorum., Cap. XII.

Equitur ut angulorum& circumferẽtiarum, quæ in ſectionibus ſigniferi cum ijs qui per uerticem ſunt horizontis, exponamus rationem, in quibus eſt alti ludo ſupra horizonta. Atqui de meridiana Solis al⸗ t ue cuiuslibet gradus ſigniferi cælum mediantis,& an gulo ſectionis cum meridiano, ſupra expoſitum eſt, cum& ipſe meri⸗