NICcOLAI CoPERNICI
De obliquitate ſigniferi,& diſtantia tropicorum,& quomodo capiantur. Cap. II.
Ignifer ergo circulus, cum inter tropicum& æquino ctialem obliquus incedat: neceſſariũ iam exiſtimo, H ut ipſorum tropicorum diſtantiam, ac perinde angu lum ſectionis æquinoctialis& ſigniferi circulorum, quantus ipſe ſit experiamur:Id enim ſenſu percipere neceſſariũ, & artificio inſtrumentorum, quibus hoc potiſsimum habetur, ut præparetur quadrum ligneum, uel magis ex alia ſolidiori ma teria, lapide uel metallo: ne forte aëris alteratione inconſtans li⸗ gnum fallere poſſet operantem. Sit autem una eius ſuperficies exactiſs ime complanata, habeatq́; latitudinem, quę ſectionibus admittendis ſufficiat, ut ſi eſſet cubitorũ triũ uel quatuor. Nam in uno angulorum ſumpto centro, quadrans circuli pro illius ca pacitate deſignatur& diſtinguitur in partes xc. æquales, quæ itidem ſubdiuiduntur in ſcrupula L x. uel quæ poſsint accipere. Deinde ad centrũ gnomon affigitur Kylindroides optime tor⸗ natus,& erectus ad illam ſuperficiem parumper emineat, quan⸗ tum forſan digiti latitudine, uel minus. Hoc inſtrumẽto ſic præ parato lineam meridianam explicare conuenit in pauimento ſtrato ad planiciem horizontis,& quàm diligenter exæquato per Hydroſcopium uel Chorobaten, ne in aliquam partem de⸗ pendeat.In hoc enim deſcripto circulo è centro eius gnomon eri gitur,& obſeruantes quãdoq; ante meridiem ubi umbræ extre- mitas circũcurrentẽ circuli tetigerit, ſignabimus. Similiter poſt meridiem faciemus,& circumferentiam circuli inter duo ſigna iam notata iacẽtem bifariam ſecabimus. Hoc nempe modo àcen tro per ſectionis punctum educta recta linea meridiem nobis& Septentrionem infallibiliter indicabit. Ad hanc ergo tanquã ba ſim erigitur planicies inſtrumenti& ad perpendiculum figitur,
conuerſo ad meridiem centro, à quo deſcendens linea examina⸗
tim rectis angulis lineæꝶ meridianæ congruat. Euenit enim hoc modo, ut ſuperficies inſtrumenti meridianum habeat circulum. Hinc Solſticij& Brumæ diebus meridianæ Solis umbræ ſunt obſeruandæ
am, oto d eun Pio tes prin prol eru⸗ Kes mor noc Ral mæ
tum
1ſch neis 46. ſcu biler ubie


