Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
28r
Einzelbild herunterladen

ER

b ſummati bus pollih omnia de⸗ tes exami- poſleno⸗ m notisi ztempori a1ucdon dii emedioz & aliaten numerqh Loccaſudo euolutioni n, q muli ſtipulantu terram, d o ſuſcipin ad inui

Jihiltami

ro mireiut

milia ſim mone log

0 enẽtes, o

REVOLVTIONVM LIB. II. 28

ſignorum circulum, ſub quo centrũ ipſius terrę annua reuolutio ne circuit. At quoniam z0diacus æquinoctiali obliquus exiſtit: pro modo inclinationis axis terræ ad illam, per cotidianam ter⸗ reuolutionem binos orbes utrobiq; ſe cõtingentes deſcribit, tanquam extremos limites obliquitatis ſuę, quos uocant Tropi cos. Sol enim in his tropas, hoc eſt conuerſiones facere uidetur, hyemalem uidelicet& æſtiuam. Vnde& eam qui Boreas eſt ſol ſticialem tropicum, Brumalem alterum qui ad Auſtrum, appel⸗ lare conſueuerunt, prout in ſummaria terreſtrium reuolutionũ enarratione ſuperius eſt expoſitum, Deinde ſequitur dictus Ho rizon, quem finientem uocant Latini: definit enim nobis appa⸗ rentem mundi partem, ab ea quæ occultatur, ad quem oririui⸗ dentur omnia quæ occidunt, centrum habentem in ſuperficie terrę, polum ad uerticem noſtrum. At quoniam terra ad cæli im menſitatem incomparabilis exiſtit, præſertim quòd etiam totũ hoc, quod inter Solem& Lunam exiſtit, iuxta hypotheſim no⸗ ſtram, ad magnitudinem cæli concerni nequit: uidetur horizon circulus cælum bifariam ſecare tanquam per mundi centrum, ut à principio demonſtrauimus. Quatenus autem obliquus fue⸗ rit ad æquinoctialem horizon, contingit& ipſe geminos hinc inde parallelos circulos, Boreum quidem ſemper apparentium Auſtrinum uero ſemper occultorum: ac illum Arcticum, hunc Antarcticum nominatos à Proclo& Græcis ferè, qui pro modo obliquitatis horizontis ſiue eleuationis poli æquinoctialis, ma⸗ iores minoresũe fiunt. Supereſt meridianus, qui per polos hori zontis, etiam per æquinoctialis circuli polos incedit,& idcirco erectus ad utrumq; circulum, quem cum attigerit Sol meridiem mediamq́; noctem oſtendit. At hi duo circuli centrum in ſuper⸗ ficie terræ habentes, Finitorem dico& Meridianũ, ſequuntur omnino motum terræ,& utcunq; uiſus noſtros. Nam oculus u⸗ biqʒ centrum ſphæræ omnium circumquaq; uiſibilium ſibi aſ⸗ ſumit. Proinde omnes etiam circuli in terra ſumpti, ſuas in cælo ſimilesq; circulorum imagines referunt, ut in Coſmographia& circa terræ dimenſiones apertius demonſtratur. Et hi quidem ſunt circuli propria nomina habentes, cum alij poſsint infinitis

De

modis& nominibus deſignari.