neri etum circũ hoc
po non uo⸗ entẽ um ime bus ead ſub hac
REVOLVTIONVM LIB, I. 10
hac ordinatione admirandam mundi ſymmetriam, ac certũ har moniæ nexum motus& magnitudinis orbium: qualis alio mo⸗ do reperiri non poteſt. Hic enim licet animaduertere, nõ ſegni⸗ ter contemplanti, cur maior in Ioue progreſſus& regreſſus ap⸗ pareat, quàm in Saturno,& minor quàm in Marte: ac rurſus ma ior in Venere quàm in Mercurio. Quodq́; frequentior appare⸗ at in Saturno talis reciprocatio, quàm in loue: rarior adhuc in Marte,& in Venere, quàm in Mercurio. Præterea quòd Satur nus, lupiter,& Mars acronycti propinquiores ſint terræ, quàm circa eorũ occultationem& apparitionem. Maxime uero Mars pernox factus magnitudine Iouem æquare uidetur, colore dun- taxat rutilo diſcretus:illic autem uix inter ſecundæ magnitudi⸗ nis ſtellas inuenitur, ſedula obſeruatione ſectantibus cognitus. Quæ omnia ex eadem cauſa procedunt, quæ in telluris eſt mo⸗ tu. Quòd autem nihil eorum apparet in fixis, immenſam illorũ
arguit celſitudinem, quæ faciat etiam annui motus orbem ſiue
eius imaginem ab oculis euaneſcere. Quoniã omne uiſibile lon gitudinem diſtantiæ habet aliquam, ultra quam non amplius ſpectatur, ut demonſtratur in Opticis. Quòd enim à ſupremo errantium Saturno ad fixarum ſphæram adhuc plurimum in⸗ terſit, ſcintillantia illorum lumina demõſtrant. Quo indicio ma xime diſcernuntur à plarietis, quodq́; inter mota& non mota, maximam oportebat eſſe differentiam. Tanta nimirum eſt diui
na hæc Opt. Max. fabrica.
De triplici motu telluris demonſtratio. Cap. x.,
MVm igitur mobilitati terrenę tot tantaq́; errantium ſiyderum conſentiant teſtimonia, iam ipſum motum
in ſumma exponemus, quatenus apparentia per ip⸗
ſum tanquã hypoteſim demonſtrentur, quẽ triplicẽ omnino oportet admittere. Primum quem diximus urεεαεε à Græcis uocari, diei noctisq; circuitum proprium, circa axem telluris, ab occaſu in ortum uergentem, prout in diuerſum mun dus ferri putatur, æquinoctialem circulum deſcribendo, quem nonnulli æquidialem dicunt, imitantes ſignificationem Græco
4 c jj rum,


