NICOLAI coOPERNILCI
ingens ille Veneris epicyclus occuparet ſi circa terrã quietam uolueretur Illa quoq; Ptolemæi argumentatio, quòd oportue rit medium ferri Solem, inter omnifariam digrediẽtes ab ipſo, & nõ digredientes, quàm ſit imperſuaſibilis ex eo patet, quod Luna omnifariam& ipſa digrediẽs prodit eius falſitatem. Quã uero cauſam allegabunt ij, qui ſub Sole Venerem, deinde Mer⸗ curium ponunt, uel alio ordine ſeparant, quod non itidem ſepa ratos faciunt circuitus,& à Sole diuerſos, ut cæteri errantium, ſi modo uelocitatis tarditatisq; ratio non fallit ordinem? Oporte bit igitur, uel terram non eſſe centrum, ad quod ordo ſyderum orbiumq́; referatur:aut certe rationem ordinis nõ eſſe, nec appa rere cur magis Saturno quaàm loui ſeu alij cuiuis ſuperior debe- atur locus. Quapropter minime contemnendum arbitror, quòd Martianus Capella, qui Encyclopædiam ſcripſit,& quidem alij Latinorum percalluerunt. Exiſtimãt enim, quòd Venus& Mer curius circumcurrãt Solem in medio exiſtentem,& eam ob cau⸗ ſam ab illo non ulterius digredi putant, quàm ſuorum conuexi tas orbium patiatur, quoniam terram nõ ambiunt ut cæteri, ſed abſidas conuerſas habent. Quid ergo aliud uolunt ſignificare, quàm circa Solem eſſe centrum illorũ orbiũcIta profectò Mer⸗ curialis orbis intra Venereum, quem duplo& amplius maio⸗ rem eſſe conuenit, claudetur, obtinebiiq́; locum in ipſa amplitu dine ſibi ſufficientem. Hinc ſumpta occaſione ſi quis Saturnum quoq;, louem& Martem ad illud ipſum centrũ conferat, dum⸗ modo magnitudinem illorum orbium tantam intelligat, quæ cum illis etiam immanentem contineat, ambiatq; terram, non er rabit. quod Canonica illorum motuum ratio declarat. Cõſtat enim propinquiores eſſe terræ ſemper circa ueſpertinum exor⸗ tum, hoc eſt, quando Soli opponuntur, mediante inter illos& Solem terra:remotiſsimos autem à terra in occaſu ueſpertino, quando circa Solem occultantur, dum uidelicet inter eos atq; terram Solem habemus. Quæ ſatis indicant, centrum illorũ ad Solem magis pertinere,& idẽ eſſe ad quod etiã Venus& Mer⸗ curius ſuas obuolutiones conferunt. At uero omnibus his uni medio innixis, neceſſe eſt id quod inter conuexum orbem Ve-⸗ neris& concauum Martis relinquitur ſpacium, orbem quoq; ſiue


