Druckschrift 
Nicolai Copernici Torinensis De Revolvtionibvs Orbium cœlestium, Libri VI : Habes in hoc opere iam recens nato, & ædito, studiose lector, Motus stellarum, tam fixarum, quàm erraticarum, cum ex ueteribus, tum etiam ex recentibus obseruationibus restitutos: & nouis insuper ac admirabilibus hypothesibus ornatos. Habes etiam Tabulas expeditissimas, ex quibus eosdem ad quoduis tempus quàm facillime calculare poteris ... / [Hrsg.: Andreas Osiander d. Ä.]
Entstehung
Seite
3v
Einzelbild herunterladen

NICOLAI COPERNICI deputetur, ipſe in uniuerſis quæ extrinſecus ſunt, idem appare⸗ bit, ſed ad partem oppoſitam, tanquam prætereuntibus, qualis eſt reuolutio cotidiana in primis. Hæc enim totum mundum uidetur rapere, præterquàm terram, quæć circa ipſam ſunt. At qui ſi cœlum nihil de hoc motu habere conceſſeris, terram uero ab occaſu in ortum uolui, quantum ad apparentem in Sole, Lu⸗ na,& Stellis ortum& occaſum, ſi ſerio animaduertas, inuenies hæc ſic ſe habere. Cumq; cœlum ſit quod continet& cælat om nia, communis uniuerſorum locus, non ſtatim apparet, cur non magis contento quàm continenti, locato quàm locanti motus at tribuatur. Erant ſanè huius ſententiæ Heraclides& Ecphantus Pythagorici, ac Nicetas Syracuſanus apud Ciceronem, in me⸗ dio mundi terram uoluentes. Exiſtimabant enim ſtellas obie⸗ ctu terræ occidere, easq; ceſsione illius oriri. Quo aſſumpto ſe- quitur& alia, nec minor de loco terræ dubitatio, quamuis iam ab omnibus ferè receptum creditumq ſit, medium mũdi eſſe ter ram. Quoniam ſi quis neget medium ſiue centrum mundi terrã obtinere, nec tamen fateatur tantam eſſe diſtantiam, quæ ad errantiũ ſtellarum ſphæram comparabilis fuerit, ſed inſignem ac euidentem ad Solis aliorumq́; ſyderum orbes, putetq́; propte rea motum illorum apparere diuerſum, tanquam ad aliud ſint regulata centrum, quam ſit centrum terræ, non ineptam forſitan poterit diuerſi motus apparentis rationem afferre. Quod enim errantia ſidera propinquiora terræ,& eadem remotiora cernun tur, neceſſario arguit centrum terræ, non eſſe illorum circulorũ centrum. Quo minus etiam conſtat, terra ne illis, an illa terræ an nuant& abnuant. Nec adeo mirum fuerit, ſi quis præter illam cotidianam reuolutionem, alium quendam terræ motum opina retur, nempe terram uolui, atq́; etiam pluribus motibus uagano⸗ tem,& unam eſſe ex aſtris Philolaus Pythagoricus ſenſsiſſe fer⸗ tur, Mathematicus non uulgaris, utpote cuius uiſendi gratia Plato non diſtulit Italiam petere, quemadmodum qui uitam Platonis ſcripſere, tradunt. Multi uero exi ſtimauerut Geome trica ratione demonſtrari poſſe, terram eſſe in medio mundi,& ad immenſitatem cœli inſtar puncti, centri uicem obtinere, ac eam ob cauſam immobilem eſſe, quòd moto uniuerſo centrum

matieat