REVvoLVTIONVN LI2. Vv. 34
cit apparere, non quòd planeta ſic diſtrahatur, qui motũ ſuo
ſemper procedit, ſed quòd per modum commutationis ſic ap⸗
Pareat, quam efficit motus terræ pro differentia& magnitu-
dine illorum orbium. Patet igitur, quòd Saturni, louis,& Mar tis uera loca tunc tantummodo nobis conſpicua fiunt, quando fuerint edonα quod accidit ferè in medio repedationũ. Co incidunt enim tunc medio loco Solis in lineam rectam, illa cõ⸗ mutatione exuti. Porrò in Venere& Mercurio alia ratio eſt. Latent enim tunc hypaugi exiſtentes„oſtenduntq; ſolum ſuas quas faciunt à Sole hincinde expatiationes, ut abſq́; commuta- tione hac nunquam inueniantur. Eſt ergo priuatim cuiuſq; pla⸗ netæ ſua reuolutio commutationis, motum dico terræ ad plane tam, quem ipſi inter ſeſe explicant. Nam motum commutatio nis nihil aliud eſſe dicimus, niſi eum in quo motus terræ æqua- lis illorum motum excedit, ut in Saturno, lIoue, Marte: uel exce ditur, ut in Venere& Mercurio. Quoniam uero tales periodi commutationum reperiantur inæquales differentia manifeſta, cognouerunt priſci illorum quoq; motus ſiderum eſſe inæqua⸗ les,& abſides habere circulorum ad quas inæqualitas eorum reuerteretur, easq́; rati ſunt perpetuas habere ſedes in non erran tium ſtellarum ſphæra. Quo argumento ad medios illorum motus ac periodos æquales perdiſcendas patuit ingreſſus. Cũ enim locum alicuius ſecundum certam à Sole& ſtella fixa di⸗ ſtantiam memoriæ proditum haberent,& poſt temporis inter⸗ uallum ſidus ipſum ad eundem locum perueniſſe comperirent cum ſimili Solis diſtantia, uiſus eſt planeta omnem inæquali⸗ tatem peragraſſe,& per omnia ad ſtatum redijſſe priorem cum terra. Sicq; per tempus quod interceſsit ratiocinati ſunt nume⸗ rum reuolutionum integrarum& æqualium,& ex eis motus ſi deris particuſares. Recenſuit autem Ptolemæus hos circuitus ſub numero annorum ſolarium, prout ab Hipparcho fatetur ſe recepiſſe. Annos autem Solares uult intelligi, qui ab æquino- ctio uel ſolſtitio capiuntur. Sed iam patuit tales annos admo⸗ dum æquales non eſſe, illis propterea nos utemur, qui a ſtellis fixis capiuntur, quibus etiam emendatiores horum quinq; ſide
rum motus à nobis ſunt reſtituti, prout hoc noſtro tempore in- L ij uenimus
I


