NICOLAI COPERNICI
uocantur. Neq; enim ſunt alia ſigna utriſq; communia circulis præter hæc, in quibus Solis Lunæq́; defectus poſsint accidere. In alijs enim locis digreſsio Lunæ facit, ut minime ſibi inuicem obſint luminibus, ſed prætereuntes non impediunt ſeſe. Fertur etiam hic orbis Lunæ obliquus cum quatuor illis cardinibus ſuis circa centrum terræ æqualiter, cotidie tribus ſerè ſcrupulis primis unius gradus, decimonono anno ſuam complens reuo⸗ lutionem, Sub hoc igitur orbe,& ipſius plano, Luna ſemper in conſequentia moueri cernitur, ſed aliquando minimum, ali⸗
quando plurimum. Tanto enim tardior, quanto ſublimior, ue locior autem quo terræ propinquior. Quod in ea facilius, q́;
in alio quouis ſidere ob eius uicinitatem diſcerni potuit. Intel⸗ lexerunt id igitur per epicyclum fieri, quum Luna illum circum currens, in ſuperna circumferentia detraheret æqualitati, in in⸗ ferna autem promoueret eandem. Porrò quæ per epicyclum fi unt, etiam per eccentrum fieri poſſe demonſtratum eſt. Sed ele gerunt epicyclum, eo quòd duplicem uideretur Luna diuerſi⸗ tatem admittere. Cum enim in ſumma uel infima abſide epiey⸗ clij exiſteret, nulla quidem apparuit ab æquali motu differen⸗ tia. Circa uero epicyclij contactum non uno modo, ſed longe maior in diuidua creſcente& decreſcente, quàm ſi plena uel ſiti⸗ ens eſſet,& hoc certa& ordinaria ſucceſsione, Quamobrem ar⸗ bitrati ſunt orbem, in quo epicyclium mouetur, non eſſe homo centrum cum terra, ſed eccentrepicyclum in quo Luna feratur ea lege, ut in omnibus oppoſitionibus cõiunctionibusq; medi⸗ is Solis& Lunæ epicyclium in apogeo ſit eccentri, in medijs ue- ro circuli quadrantibus in perigeo eiuſdem. Binos ergo motus iĩnuicem contrarios imaginati ſunt in cẽtro terræ æquales, nem pe epicyclum in conſequentia,& eccentri cẽtrum& abſides eius in præcedentia moueri, linea medij loci Solaris inter utrumq; ſemper mediante. Atq; per hũc modum bis in menſe epicyclus
epicycli
cpicy denti⸗ dirca
coniut neame daltt, pogec gnuere dosin! micreu qileat umedi Lonädh porant) outi requai ulbug yyarets vmæ un natentn ties cin onnionk.
loterran.
8*
erre,— celerilg⸗
natur
daut g


