NICOLAI CopPERNICI
De Solaris apparentiæ ſupputatione. Cap. Xxv,
X his iam ſatis conſtare cenſeo, quomodo ad quod
ſcunq; tempus propoſitum locus Solis apparens nu
meretur. Quærendus eſt enim ad ipſum tempus ue
rus æquinoctij Verni locus, ſiue eius anteceſsio, cũ
anomalia ſimplici ſua prima, uti ſuperius expoſuimus. Deinde medius motus centri terræ ſimplex, ſiue Solis motum nomina⸗ re uelis, ac annua anomalia per tabulas æqualiũ motuum, quæ addantur ſuis conſtitutis principijs. Cum anomalia igitur pri ma ac ſimplici, atq; eius numero in primo uel ſecundo ordine tabulæ præcedentis reperto, uel propinquiori inuenies ſibi oc- currẽtem in ordine tertio anomaliæ annuæ proſthaphæreſim, & ſequentia ſcrupula proportionum ſerua. Proſthaphæreſim autẽ addito anomaliæ annuæ, ſi prima minor fuerit ſemicircu⸗ lo, ſeu numerus eius ſub primo ordine cõpræhẽſus, alioqui ſub⸗ trahe. Quod enim reliquum aggregatũmue fuerit, erit anoma⸗ lia Solis coæquata, per quam rurſus ſumito proſthaphæreſim orbis annui, quæ quintum tenet ordinem, cũ ſequenti exceſſu. Qui quidem exceſſus ſi per ſcrupula proportionum prius ſerua ta, fecerit aliquid, ſemper addatur huic proſthaphæreſi, fietq́; ip
ſa proſthaphæreſis æquata, quæ auferatur à medio loco Solis,
ſi numerus anomaliæ annuæ in primo loco repertus fuerit, ſiue minor ſemicirculo. Addatur autem ſi maior fuerit, uel alterum numerorum ordinem tenuerit. Quod enim hoc modo reſiduũ collectumue fuerit, uerum Solis locũ determinabit à capite Ari⸗ etis ſtellati ſumptum, cui ſi demum adijciatur uera æquinoctij Verni præceſsio, confeſtim etiam ab æquinoctio ipſo Solis lo cum oſtendet in ſignis dodecatemorijs& gꝑradibus ſignorum circuli. Quod ſi alio modo id efficere uolueris, loco motus ſim plicis compoſitum ſumito æqualem,& cætera quæ dicta ſunt fa cito, niſi quod pro anteceſsione æquinoctij, eius tantummodo proſthaphæreſim addas uel minuas, prout res poſtulauerit, Ita ſe habet ratio Solaris apparẽtiæ per mobilitatem terræ, conſen tiens antiquis ac recentioribus adnotationibbs, quo magi⸗ etiã
de futu⸗
4 1
detucht vonin llriolid bilem e to ecen prius, m ulperm Solerm elimpon nebiicſr tut än ſecent un gainchit lwetlde niim e
lans
ranuräi lberorae
Aljintat⸗
äautlm.
tumelau Karæ cig däarpün fri in ge kolterte rvuinci Qus O
a mar mnipan
ulemar


