Nic OLAI CoOPERKRNICI
De præce ſsionis æquinoctij uerni,& obliqui⸗ tatis ſupputatione. Cap. xil.
ᷣVandocunq; igitur locum æquinoctij uerni capere
pus anni fuerint inæquales, quales Romanorũ ſunt quibus uulgo utimur, eos in annos æquales ſiue E⸗ gyptios digeremus. Neq; enim alijs in calculatione motuum ęqualium utemur quàm Ægyptijs annis, propter cauſam quam diximus. Ipſum uero numerum annorum, quatenus ſexagena⸗ rio maior fuerit, in ſexagenas diſtribuemus, quibus ſexagenis, dum tabulas motuũ ingreſſi fuerimus, primũ locũ in motibus occurrentem tanquam ſupernumerarium tunc præteribimus, & à ſecundo incipientes loco graduum, ſexagenas ſi quę fuerint cum cæteris gradibus& ſcrupulis quæ ſequuntur accipiemus. Deinde cum reliquis annis ſecundo introitu,& à primo loco ut iacent capiemus ſexagenas, gradus,& ſcrupula occurrentia. Si⸗ militer in diebus faciemus,& in ſexagenis dierum, quibus cum æquales motus per tabulas dierum& ſcrupulorum adiungere uoluerimus. Quamuis hoc loco ſcrupula dierum nõ iniuria cõ temnerẽtur, ſiue etiam dies ipſi ob iſtorum motuũ tarditatem, cum in diario motu non niſi de tertijs ſecundisue ſcrupulis aga tur. Hæc igitur omnia cum aggregauerimus cum ſua radice, ad dendo ſingula ſingulis iuxta ſpecies ſuas, reiectisq́; ſex graduũ ſexagenis ſi excreuerint, habebimus ad tempus propoſitum lo⸗ cum medium æquinoctij uerni, quo primam ſtellam Arietis an tecedit, ſiue ipſius ſtellæ æquinoctium ſequentis. Eodem modo & anomaliam capiemus. Cum ipſa autem anomalia ſimplici in iabula diuerſitatis ultimo loco poſita ſcrupula proportionum inueniemus, quæ ſeruabimus ad partem. Deinde cum anoma-⸗ lia duplicata in tertio ordine eiuſdem tabulæ inueniemus pro⸗ ſthaphæreſim, id eſt gradus& ſcrup. quibus uerus motus dif⸗ fert à medio, Ipſamq́; proſthaphæreſim, ſi anomalia duplex fue
rit minor ſemicirculo, ſubtrahemus à medio motu. Sin autem ſe
micirculũ exceſſerit, plus habens cæxx x. gradibus, addemus ipſam
3 uoluerimus, ſi ab aſſumpto principio ad datũ tem⸗
pplat ram ſiue e nock quele dito. ſericn no U„ dat dem an IIS intercn IDen mXl norulm detn piimait I cequn xxv Amim xya- xxſen kmnene Un am. tkgrir⸗ ſcupan timo ar
de omn
inde ſcru e0 qar
dio in
nige⸗ quit locũ


