lce t
lo inſtrung ca, ſtellam a admonetin zuellolltin definiende- nerunt emn .Aniadu tempottan ore poſiia thacſcrun bis ulloni im Solidl octio uemn a ſiderapal etiam ltel maginema
tantia, lg octialisan uamlibai .Quædli dhæræ,i ebit, perg 1 ſolſtüni letur aumn ranſire un b quamibii Us.
saliudont olemæul drilateriu roncauan omoilt itudine i lus tribuul
Saubi
———
————„—.“
. RsvorvrloRNvMm Ly. 11. 45
ſint ad minimum trigeſimæ partis diametri. Conſerentur ergo & connectentur rectis inuicem angulis, congruentibus inuicem cauis& conuexis, ueluti in unius globi rotunditate. Eorum ue- ro alter circuli ſignorum, alter eius qui per utroſq; polos, æqui- noctialis, inquam,& ſigniferi tranſit, uicem obtineat. llle ergo ſi gnorum circulus partibus ęqualibus, quibus ſolet cccx α eſt di ſtribuendus à lateribus, quæ rurſum ſubdiuidantur pro inſtru⸗ menti capacitate.In altero quoq; circulo emenſis à Zodiaco qua drantibus, poli ipſius ſigniteri aſſignentur, à quibus ſumpta di⸗ ſtantia, pro modulo obliquitatis ſigniferi, notentur etiam poli æquinoctialis circuli. His ſic expeditis, parentur alij bini orbes, per eoſdem zodiaci fabrefacti polos, in quibus mouebuntur, ex terior& interior. Qui craſsitudines inter duo plana æquales: la titudines uero maxillarum ſimiles illis habeant, ita concinnati, ut maioris caua ſuperficies, cõuexam, ac minoris conuexitas, cõ cauam zodiaci ubiq; contingat:ne tamen corum circumductio impediatur, ſed zodiacum ipſum cum ſuo meridiano faciliter, ac ſe inuicem libere ſinant pertranſire. Hos igitur orbes, in polis il lis Zodiaci, ſecũdum diametrum cum ſolertia perforabimus, in pingemusq; axonia, quibus connectantur feranturq;. Interior quoq; orbis in cccx x. partes æquales diuidatur, ut in ſingulis quadrantibus ad polos exeant nonaginta. In cuius inſuper caui tate alius orbis& ipſe quintus collocandus eſt, ac ſub eodẽ pla⸗ no conuertibilis, cui ad maxillas infixa ſint ſy ſtematia& diame⸗ tro meatus habentia atq́; diaugia ſiue ſpecilla, unde lux ſideris irrumpere exireq; poſsit, ut in dioptra ſolet, in ipſo diametro or bis, cui etiam hinc inde coaptentur offendicula quædam, indi⸗ ces numerorum, orbis continentis latitudinum gratia obſeruan darum. Tandem orbis adhibendus eſt ſextus, qui totum capiat ſuſtineatq; Aſtrolabium in polorum æquinoctialiũ fixuris ap⸗ penſum,& columnellæ cuipiam impoſitus, ac ea ſubfultus ere⸗ ctusq; plano horizontis:polis etiam ad inclinationem ſphæræ collatis, meridianum naturali ſimilem poſitione teneat, ab eoć; minime uacillet. Sic igitur præparato inſtrumento, quandoali cuius ſtellæ locum accipere uoluerimus, ad ueſperam uel Sole iam obituro,& eo tempore quando Lunam quoq́; habuerimus in proſpectu, exteriorẽ orbẽ conferemus ad gradu zodiaci, in q́
m tune
— aaa—,—


