Nrc-OLAI COPERNICI
totius circuli quadrantibus conſentient. Quoniam exemplum Canonica deſcriptione ſubijciemus. In primo quidẽ ordine po nẽtur partes ſigniferi, Sequẽti Ioco declinationes partibus illis reſpondentes, I ertio loco ſcrupula quibus differunt& excedũt has, quæ fiunt ſub maxima ſigniferi obliquitate particulares de⸗ clinatiões, quarum ſumma eſt ſcrupulorum 24. Simili modo in aſcenſionum& angulorũ tabella faciemus. Neceſſe eſt enim ad mutationem obliquitatis ſigniferi omnia mutari quæ ipſam ſe- quuntur. Porrò in aſcenſione recta, perquàm modica reperitur ipſa differentia, utpote quæ decimã unius temporis partem non excedat, quæq́ in horario ſpacio centeſimam ſolũmodo& quin quageſimam efficit. Tempora ſiquidem uocant priſci, circuli æquinoctialis partes, quæ ſigniferi partibus cooriuntur, quarũ utrarumq; circulus eſt, ut ſæpe diximus ccc α. ſed pro earun⸗ dem diſcretiõe, ſigniferi partes gradus, æquinoctialis uero tem pora pleriq; nominauerunt, quod& nos de cætero imitabimur.
um igitur tantula ſit hæc differentia, quæ merito poſsit con⸗ temni, non piguit& hanc apponere. E quibus tum etiam in qua uis alia ſigniferi obliquatione eadem patebũt, ſi pro ratione ex⸗ ceſſus à minima ad maximam obliquitatem ſigniferi ſimiles par tes ſingulis concernãtur. Vt exempli gratia in obliquitate parti um 23. ſcrup.34. ſi uelim cognoſcere quanta 30. gradibus ſigni⸗ feri ab æquinoctio ſumptis declinatio debeatur, Inuenio quidẽ in Canone partes;). ſcrup. 29. ac in differentia ſcrup.-i. quæ in
ſolidum adderentur in maxima ſigniferi obliquitate, quæ erat
ut diximus partium 23. ſcrup.. At iam ponitur eſſe partiũ 23. ſcrup.34. maior inquam 6. ſcrupulis quàm ſit minima, quæ ſunit quarta pars ex 24. ſcrup. quibus maxima excedit obliquitas. Eiuſdem autem rationis partes è ſcrup.. ſunt fere 3. quæ cum adiecero partibus)j. ſcrup./9. habebo part./). ſcrup. 32. quibus tunc declinabunt gradus 30 ſigniferi, ab æquinoctio ſumpti. Eo dem modo& in angulis& aſcenſionibus rectis licebit facere„ni ſi quòd his auferre ſemper oportet, illis ſemper addere, ut om⸗ nia pro tempore prodeant examinatiora.
Canon
—2


