— 12—
primus eum in exsilium iisse in Oedipo Rege significat, id quod antea vidimus. Deinde Euripides- in exitu Phoenissarum, quae fabula ante Oedipum Coloneum acta est, Oedipum caecum in Colonum migrantem fecit. Accuratius autem hane fabulam Sophocles in Oedipo Coloneo tractavit, quae in supremis Oedipi casibus depingendis versatur.
Atque ut primum, quae de superiore Oedipi vita in fabula illa narrantur, afferamus, ad Lai caedem et conubium cum matre factum, unde liberi procreati sint, pertinent v. 265—274, 521— 548, al. Quae scelera se inscium et culpa carentem commisisse omnibus locis Oedipus affir- mat. Patefactis autem illis se se excaecasse v. 438 et 439 significat. Neque hac poena contentus, ut e terra expelleretur, Oedipus ipse poposcit. Ac tum quidem precibus ejus id concessum non est, sed praeterito tempore aliquo, cum ingens ejus dolor deferbuisset et in patria reliquam vitae partem degere cuperet, in exsilium a Creonte pulsus est simulato, ut videtur, metu, ne parricidio obstrictus urbem pollueret(v. 765— 771). Creonti enim avunculo propter eundem timorem, ne, si- ipsi inceste procreati regnarent, deorum iram in Thebas exeitarent, Oedipi filii regnum tradiderant (V. 367— 370). Sed cum ita suam erga cives benevolentiam praestitissent, quominus pater e tperra eiceretur, impedire ne conati quidem sunt(v. 441— 444, 1356 et 1357). Cui rei sane urbis salutem praetendere poterant. Cum vero hac posthabita regnum mox ipsi susciperent, illam simulatam, non veram causam fuisse apparebat. Paulo post discordia inter fratres exorta Eteocles natu minor Polynicem ex urbe expulit, qui Argos se contulit atque bellum contra patriam parabat(v. 371—381, v. 1292 seq.). Quo audito cum etiam magis quam antea flliorum impium animum cognoscat Oedi- pus iis, ut neuter Thebarum regno potiatur, sed in pugna pereant, precatur(v. 421— 427), quas diras postèa repetit(v. 1372 seq.). In bello autem, quod inter fratres exarsit, eum victoriam re- portaturum esse, qui patrem sibi socium adjunxerit, Oedipi autem, si in terra peregrina moriatur et humetur, sepulerum Thebis perniciei fore et Thebanis et Polynicei oraculum editur(v. 387 seq., 408— 417, 603— 605, 1331 et 1332). Itaque illum sibi conciliare utrique student. Oedipus autem a filiis destitutus filiarum cura adjuvatur, quarum altera Ismene Thebis res ejus administrat, altera Antigone caecum senem in peregrinatione comitatur(v. 342— 356). Simile atque Polynices et The- bani ipse olim oraculum acceperat. Praedixerat enim Apollo eum in dsuvo dsv sede mortem obiturum et ibi habitantem iis, qui eum exceperint, commodo, qui eum ejecerint, perniciei fore(v. 87— 95). ltaque cum post longam migrationem in Colonum pagum ad Eumenidum lucum perveniat, illum locum esse, quem deus dixerit, intellegit. Ac bene a Theseo, terrae rege, excipitur. Ab eo adjutus et Creonti, qui callidis verbis, minis, vi eum Thebas reducere conatur, et Polynicis, ut sibi socius exsistat, precibus non obsequitur et postremo a diis ad inferos vocatur.
§. 13. De fabulae Oedipodea forma Euripidea.
Euripides qui in fabulis multa novandi magis cupiditate quam certo quodam consilio ductus mutavit, Oedipodeae quoque fabulae haud pauca, quae ipse excogitaverat, admiscuit. In Phoenissarum, quae tragoedia nobis servata est, prologo Jocastam Oedipi res ita narrantem facit.
Lajus Thebarum rex, cum liberis careat, ab Apolline Pythio virilem progeniem petit. Qui eum, ne filium contra deum voluntatem(„Satνμένν 812*) gignat, adhortatur. Nam si puerum gene- raverit, ab eo Lajum occisum iri et totam domum ejus per cruorem ituram esse(„xã d iν


