Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

11

Nunc, quomodo res se habeat, Jocasta perspicit et a marito, ne ultra quaerat, petit(v. 1056 seq.). Cum autem ille ei non obtemperet, sed genus suum se aperturum esse dicit, celeriter in domum se confert, ubi laqueo se suspendit(v. 1071 seq., 1235 seq.). Neque diu Oedipo de parentibus dubitatio relinquitur. Nam Lai servus rure arcessitus jam advenit, quem pastorem, a quo infantem acceperit, Corinthius statim agnoscit. Atque cum ille invitus quidem, sed Oedipi minis cedens, quis sibi infantem tradiderit, narret, tota foede factorum series aperitur(v. 1110 1185). Tantae cala- mitatis onere oppressus in domum Oedipus irruit atque fibula ex mortuae Jocastae veste avulsa oculos sibi effodit, ne jam, quae et fecerit et perpessus sit, videant(v. 1252 seq.). Deinde, ut secundum dei jussum e terra eiciatur, a Creonte, qui injuriae acceptae immemor eum consolari studet, postulat. Qui se iterum de hac re Apollinis oraculum consulturum atque, quod imperaverit, facturum esse respondet(v. 1436 seq.).

Hic tragoedia finem habet neque, quid de Oedipo postea factumsit, discimus. Haud dubie autem poëta significare vult illum non usque ad mortem Thebis manere, sed in exsilium postea ire. Hoc enim Tiresias ei vaticinatur(v. 417 420, 454 456) atque, cum ceteras ejus vati- cinationes veras esse procedente fabula videamus, hanc quoque eventum habituram esse putandum est. Ac cum insolitum mortis genus sibi fore Oedipus ipse divinet(v. 1455 seq.), jam in hac tragoedia fabulae formam, quam in Oedipo Coloneo sequitur, poëtam significare apparet. Quod ad Oedipi liberos attinet, filias quidem, quo tempore res aperta est, tenerae aetatis fuisse ex v. 1511 elucet. Filios Oedipus non statim post incestum detectum exsecratur, id quod apud Aeschylum facit.

Quomodo apud superiores scriptores Oedipi scelera patefacta sint, nescimus, Sophoclem vero in hac re non vestigia eorum persecutum, sed suo Marte usum esse, itaque praeclarum, qua omnia ape- riantur, rationem ejus solius ingenio deberi ex re ipsa elucet. Ita autem ab eo in hac tragoedia fabula Oedipodea tractata est, ut plurimum valeat ad Apollinis Pythii laudem celebrandam et ad demonstrandum omnem hominum prudentiam et laborem nihil pollere contra deum voluntatem.

In Antigona tragoedia de iis, quae incesto Oedipi cum matre conubio antecedunt, nihil traditur nisi quod urbem servasse ille dicitur(v. 167). Ad atrox illud conjugium, unde quattuor liberi procreati sint, pertinent v. 862 866 et 49 57, ex quo loco etiam elucet post scelera aperta Oedipum se excaecasse et Jocastam laqueo vitam finivisse. Sed cum hacc cum fabulae forma in Oedipo Rege tradita conveniant, alia, quae ex eodem loco discimus, ab illa abhorrent. Narrat enim Antigone patrem, cum se excaecasset, mortuum esse, ita ut una cum oculis ille vitam amisisse videatur(quam fabulae formam etiam Hyginus fab. 242 sequitur). Jam vero ex verbis ejus, si quidem eodem ordine, quo factae sint, res refert, Oedipum ante Jocastam martuum esse apparet. Atque id ita se habere v. 897 899 confirmatur, ubi Antigona, cum fore ut a mortuis consangui- neis bene excipiatur sperare se dicat, primo loco patrem, deinde matrem, tum fratrem nominat. Qui hos insequuntur versus 900 902 documento sunt Antigonam eo tempore, quo parentes mortui sint, non, ut in Oedipo Rege, parvulam, sed jam adultam fuisse. Nam si aliter res se haberet, exsequiarum justa iis facere non potuit. Filios ipsos quoque illo tempore jam adultos fuisse et post patris mortem statim regnum suscepisse ex v. 168 seq. elucere videtur. Perpetua Labdaci- darum mala dei alicujus irae tribuuntur(v. 594 597).

In Oedipo Coloneo Sophocles fabulam secutus est, quae cum sacris Coloni Hippii patrii pagi, ubi una cum Furiis Oedipus colebatur, conjuncta erat. Ibi enim ad inferos descendisse Oedi- pus existimabatur eumque, si hostes terram invaderent, incolis auxilio fore vetus fama erat. Atque cum omnes, quantum scimus, superiores scriptores Thebis Oedipum mortuum esse narrent, Sophocles