— 10—
refugit atque ibi, ut ignaviam suam occultet, a latronum manu regem interemptum esse narrat (V. 798— 813, 118— 123). Est autem hic idem Lai servus, cui olim Oedipus traditus est. Iter per Phocidem et Boeotiam faciens ad Thebas mox Oedipus appropinquat, cujus urbis viciniam Sphinx tum vastabat. Atque hujus, in quam insciens incidit, aenigma solvit et ab ea Thebanos liberat, qui beneficii hujus reddendi causa ei regnum ultro deferunt et regis mortui viduam in matrimonium dant(V. 35— 38, 383 et 384, al.) Summa ab omnibus reverentia cultus per multos amnos Oedipus feliciter Thebis regnat una cum Jocasta uxore, ex qua quaituor liberos suscipit. Sed nemo ante obitum beatus.
Vidimus apud Aeschylum Lai caedem in Potniensi trivio factam esse, Sophoclem autem in Phocide illum occisum esse narrare. Neque difficile est ad intellegendum, cur in hac re ab Ae- schylo et ceteris, ut videtur, superioribus scriptoribus recesserit. Nam si in trivio inter Potnias et Plataeas sito Lajus Oedipo occurrit, hunc Delphis redeuntem in locum illum venire potuisse, Lajum Thebis Delphos proficiscentem non potuisse apparet. Intererat autem Sophoclis rem ita narrare. Qui ostendere vult frustra Lajum et Oedipum calamitates sibi impendentes evitare conari atque etiam, quod ad Apollinem confugiant, ut de rebus futuris certiores fiant, perniciei iis potius quam commodo esse, cum in itinere ipso, quod Delphos facit, Lajus occidatur, Oedipus autem Apollinis oraculo, quominus Corinthum redeat, deterritus patrem interficiat.
Pestilentia, qua Thebanorum urbs vexatur, causa est, ut Oedipus apertis atrociter factis de summo felicitatis gradu in extremam subito perniciem deiciatur. Ac quomodo morbus depelli possit, ut quaerat, Creontem, uxoris fratrem, Oedipus Delphos mittit(v. 70— 72), qui inde, idque tertium, quod in fabula commemoratur, oraculum est, responsum aufert pestilentiam finem habituram non esse, priusquam Lai interfector, qui Thebis versetur, aut morte aut exsilio affectus sit(v. 96 seq.). ltaque hunc reperire Oedipo curae est. Cum autem nemo alius Thebanorum, quis ille sit, scire videatur, a Tiresia, vate caeco, ut eum nominet, petit. Ac Tiresias, qua est divina rerum scientia, Oedipum percussorem esse non ignorat, sed cum eum de patria sua bene meritum miserum reddere nolit, se responsum daturum esse primum negat(v. 320 seq.). Qua re iratus acerrimis verbis in eum Oedipus invehitur. Qui ipse quoque ira incensus Oedipum Lai interfectorem esse dicit ac miseram ejus sortem et omnia, quae patravit, scelera significat, sed ambiguis verbis, ut verum ille cognoscere non possit(v. 350 seq.). Iram propterea conceptam Oedipus in Creontem quoque transfert, quem, cum vatis consulendi auctor fuerit, cum Tiresia in se conjurasse putat. Sed tamen in pectore ejus ex Tiresiae verbis scrupulus residet, qui ab Jocasta conjuge augetur. Haec enim, cum neglegendas esse vaticinationes Lai exemplo probare studeat(v. 707 seq.), qui, cum oraculum se a filio necatum iri accepisset, tamen a latronibus zy roerkhat« Aasrrol« occisus sit, hominem, quem ipse olim in trivio interfecerit, in memoriam ei redigit atque illum Lajum fuisse suspicionem movet. Ac quae de tempore, quo caedes facta sit, et de Lai habitu et comitum numero ab Jocasta discit, ea omnia ad eandem sententiam eum adducunt, ita ut, quin Lajus a se occisus sit, dubitare vix possit(v. 726 seq.). Una tamen res perculsum atque afflictum Oedipi animum erigit. Recordatur enim servum illum, qui solus effugerat, a compluribus praedonibus Lajum necatum esse rettulisse. ltaque non omni spe destitutus rure, ubi versatur, illum arcessi jubet(v. 836 seq.). Sed priusquam adest, Corinthius advenit, qui Polybum mortuum et Oedipum Corinthi regem creatum esse renun- tiat(V. 936 seq.). Atque cum colloquens cum eo oraculum, quod olim de patre interficiendo et matre ducenda acceperit, Oedipus commemoret, nuntius eum Polybi et Meropae filium non esse, sed illis a se, sibi autem a Lai pastore in Cithaerone infantem olim traditum esse narrat(v. 1016 seq.).


