— 9,—
fortunae beneficio ad nos pervenerunt. Ac si nunc, quomodo summus hic poëta fabulam tracta- verit, quaerimus, non singularum tragoediarum argumenta accurate persequi neque cum Schneidewino, qui acerrimo cum judicio de hac re disseruit(cum in aliis disputationibus tum maxime Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 186— 201 et in utriusque Oedipi et Antigonae praefationibus) certamen inire, sed quae tradita Sophocles servarit, quae novaverit, simpliciter referre in animo est. Prima ex tragoediis illis Antigona est, tempore belli Samii acta. Sed cum in hac nonnullis tantum locis Oedipus com- memoretur, ad alteram, quae tota in ejus sorte depingenda versatur, Oedipum Regem primum accedamus atque deinde, quibus in rebus cum fabulae forma ibi tradita ea, quae in Antigona narrantur, conveniant, in quibus differant, videamus. Tertio loco de Oedipo Coloneo dicendum erit.
Lajo, Thebarum regi, oraculum editum erat a filio, quem Jocasta uxor paritura esset, patrem necatum iri. Quod Apollinis ministros illi vaticinatos esse v. 711 seq., ut impietatis crimen exvitet, Jocasta dicit, cum v: 720 et 853 seq. Apollinem ipsum oraculi auctorem nominet. Sed neglectis dei verbis filium ille generavit, quem modo natum sua se calliditate oraculum irritum reddere posse opinans e medio tollere studet. Tradunt igitur parentes servo, qui greges in Cithaeronis vicinia pascebat, puerum in loco deserto exponendum transfossis antea et colligatis, quo certius periret, pedum articulis(v. 717 seq., 1034, 1171— 1175). Sed cum ita illi calamitatem ab Apolline prae- dictam effugere conentur, ad eventum ipsi oraculum perducunt. Misericordia enim commotus servus infantem alii pastori in terra peregrina educandum mandat(v. 1178). Atque hic Corinthum eum affert ad Polybum regem, cujus servus est, qui, cum ipse liberis careat, puerum, quem propter turgidos pedes Oedipum nominat, filii loco habet et cum Meropa uxore educat(v. 1022, 1036, 775 et 776). Est autem id ipsum, quod peregre Oedipus educatur, causa, cur inscius postea patrem interficiat et hoc modo oraculum Pythium eventum habeat.
In iis, quae modo narravimus, nonnulla insunt a Sophocle inventa. Atque Oedipum a pa- rentibus expositum esse et in terra peregrina adolevisse superiores jam scriptores tradiderant. Id autem, quod a pastoribus ille servatur, quorum alter alteri puerum dat, Sophoclis videtur proprium esse, qui hac re ad stirpem ejus aperiendam commodissime postea utitur. Praeterea Sophoclem primum narrasse Corinthi Oedipum educatum esse veri simile est. Quod fecit, ut fortunae vi- cissitudines in Oedipi vita, qui e morte aegre ereptus ab opulentissimae ac celeberrimae urbis rege filius adoptatur, magis efferret.
Corinthi igitur Oedipus adolescit summa auctoritate florens, cum regis filius et civium princeps habeatur. Sed casu quodam secundae ejus res commutantur. In convivio enim ebrio vox excidit eum patri suppositum esse. Quod imprudenter dictum adeo Oedipi animum perstringit, ut, cum a Polybo et Merope, quomodo res se habeat, quaerens nihil edoceatur, oraculi Pythii con- sulendi consilium capiat(v. 774— 788). Ac de eo quidem, quod interrogat, Delphis responsum non aufert, aliud autem accipit atrox oraculum fore, ut cum matre concumbat liberosque gignat et patrem interficiat(v. 788— 793). Quod ut evitet, Corinthum non redit, sed in aliam terram proficiscitur(v. 794— 797). IIla enim de parentibus dubitatio, quae antea in animo ejus insederat, sublata futurorum malorum metu non jam restat. Sic Oedipus quoque oraculum effugere studet, sed non melius ei quam Lajo hoc cedit. Eodem tempore Lajus cum quattuor comitibus(v. 752) Del- phos proficiscitur, ut oraculum ibi petat(v. 114). Curru vectus(v. 753) in trivio quodam(v. 716) in Phocide terra inter Delphos et Dauliam sito(v. 733 et 734) Oedipo occurrit. Atque cum vi de via eum removere auriga et Lajus ipse conentur, ira incensus Oedipus primum illi plagam infert, deinde autem a Lajo stimulo ictus et hunc et omnes comites praeter unum interficit, qui Thebas


