— 8—
dubie, cum pater post scelus detectum regno se abdicasset, illud suscepissent atque statim discordia inter eos orta esset, quam mox urbis oppugnatio et mutua eorum caedes sequebatur. Quod cum repugnet verbis illis, quibus antiquae exsecrationes esse dicuntur, infantibus filiis Oedipum male precatum esse judicandum est.
Neque ignoro multos, in quorum numero etiam Schneidewinus est, contendere apud Aeschy- lum post flagitia aperta Oedipum Thebanorum regem mansisse. Sed minime hoc mihi persuadere possum. Nam Oedipum Aeschyleum, qui tanto scelerum suorum dolore afficitur, ut furens oculos sibi effodiat, ut genti suae interitum precetur, num regis munere postea functum esse credibile est? Mihi quidem hoc rei naturae repugnare videtur. Est autem eo ad sententiam illam Schneide- winus adductus, quod Homericam fabulae formam Aeschylum in hac re secutum esse existimabat. Sed obliviscitur vir doctissimus illam multo minus atrocem quam Aeschyleam esse, cum apud Home- rum Oedipus liberos non ex matre suscipiat. Praeterea id quoque tenendum est, apud illum Oedi- pum se non excaecare, id quod negat Schneidewinus, sed injuria, ut vidimus.
Ut adultis filiis Oedipum male precatum esse demonstrent, Krusius, Susemihlius, Wal- deyerus hoc utuntur argumento. Dicunt in Oedipi tragoedia non solum de subita Oedipi calami- tate, sed etiam de fratrum rixa, de Eteoclis regno, de Polynicis exsilio expositum esse; nam et in- sequenti fabula, ut hoc statuamus, postulari et inde illud elucere, quod idem atque Sophocleam argumentum Aeschyli Oedipum habuisse credibile non sit. Cum autem in tragoedia ipsa filii ado- lescere non potuerint, statuendum esse in adultos patrem diras jactasse. Quae argumentatio ne speciosior quam verior sit, vereor. Nam primum necesse non est, ut putemus omnia, quae inter exsecrationem et urbis oppugnationem gesta sunt, a poëta narrata esse. Quin si hoc statuimus aequo longius fabulae actio producitur. Potuit haec Oedipi diris finiri, quas eventum habere ex insequenti tragoedia, in qua mutua fratrum caedes narratur discimus. Quae inter hanc et illam rem facta sint, poëtae non interest. Altera autem ratio, quam illi afferunt, prorsus nihil valet. Scimus enim etiam alias tragoedias similia habuisse argumenta, ut Phrynichi Phoenissas et Aeschyli Persas, ut Aeschyli Septem et Euripidis Phoenissas, ut trium summorum tragicorum Philoctetas. Quid quominus etiam Oedipis Aeschyli et Sophoclis simile argumentum tribuamus, impedit? Quae eum ita sint, omnes conjecturae, quibus, quomodo Aeschylus res post caecitatis, quam Oedipus sibi imposuit, initium et filiorum exsecrationem gestas narraverit, definire viri docti conantur, corrunt.
Oedipum eo tempore, quo Polynices patriae bellum intulit jam mortuum fuisse ex v. 689— 691, v. 914, 976(quem perperam interpretatur scholiasta), 1004 elucet
Vidimus in his rebus potissimum ab antiqua fabulae forma Aeschylum recedere, quod
Oedipum ex matre liberos suscipientem et ipsum se excaecantem facit. Praeterea ab Aeschylo in- ventum est Oedipum detecto incesto furentem innocentes filios exsecratum esse.
§. 12. De fabulae Oedipodeae forma Sophoclea.
De quibus antea exposuimus fabulae Oedipodeae formis, eae omnes fere ex carminum, quibus continebantur, fragmentis vel aliis indiciis eliciendae erant. Qua re, ut variae orerentur sententiae et multa dubia atque incerta manerent, effectum est. Atque Aeschyli quoque de illo narratio, quippe quam ex extrema tantum trilogiae Oedipodeae tragoedia sola servata cognoscere possemus, haud paucas habebat dubitationes. Sophoclis vero tres, quae huc pertinent, fabulae miro


