— 14—
ad justam iram inflammatus, ut ferro rem familiarem dividant, iis precatur(v. 45— 68, of. etiam v. 872— 877). Exsecrationis forma cum ea, quae in Thebaide et apud Aeschylum invenitur, con- venit. Utrum vero etiam patris inclusionem Ruripides ex Thebaide mutuatus sit an ipse ex- cogitaverit, dubium est. Sed hoc mihi veri similius videtur. Oedipi dirae mox eventum habent, cum discordia et bellum inter filios exoriatur, quod mutua eorum caede finitur. Atque cum filios, quos in gratiam reconciliare frustra canata est, mortuos videat Jocasta ipsa sibi mortem consciscit. (V. 1455— 1459). Oedipus autem, cum eo praesente urbem salvam non fore Tiresias vaticinatus sit, a Creonte expellitur(v. 1589— 1594), et Antigona comite in Colonum se confert, ubi eum moriturum esse Apollo praedixerat(v. 1703 seq.). Jocastam post filiorum caedem, non post incestum apertum mortem obiisse Euripides invenit. In eo autem, quod ex patria emigrantem Oedipum fecit, Sophoclem auctorem habebat. a
Aliam fabulae formam in Oedipo(de qua tragoedia cf. C. F. Hermann„de Euripidis Oedipo“, G. Hermann Zeitschr,. f. d. Alterthumsw. 1837 p. 793 seq., Welcker„griech. Trag.“ II p. 537— 553) Euripides videtur secutus esse. Legimus enim apud schol. Eur. Phoen. 6! haec: y 15 01 οονιν oο Aatoo dsdεαοναεες ετ⁴ερνα⁶οααν ad rév-
nuste e IIohdBoD aε⁵' Ssioaytss 500 250R,L osv zal 5167AOHsy 6as.
In hac igitur fabula Lai stipatores, ut ejus caedem ulciscerentur, Oedipo, quem Polybi filium esse credebant, oculos effoderunt. Nam non est, quod cum Schneidewino, qui(Abh. d. Gött: Xk. 1852 p. 203 et 204) vel ante Oiniνοονεν vel post hoc verbum nomen seriptoris exeidisse sus- picatur, alius poëtae Oedipo narrationem illam tribuamus. Imaginem autem hujus rei in urna Etrusca expressam invenit Zannonius(plllustrazione di due urne Etrusche“ ct. Firenze 1812). Praeterea de Euripidis Oedipo nihil constat.
In Chrysippo tragoedia(de qua ef. Welcker„griech. Trag.“ II p. 533— 537) Euripides primus inter tragicos Chrysippum, Pelopis filium, a Lajo raptum et Pelopem Lajo male precatum esse tradidit. Qua in re fortasse Praxillam, sine dubio fabulam Peloponnesiacam secutus est.
§. 14.
Haec fere sunt, quae summi Graecorum tragici de Oedipo narrant. Neque egregiam, quam in fabula exornanda adhibebant, artem si spectamus, formam ejus, quam illi amplexi sunt, a plerisque posteriorum retentam ac vulgarem factam esse miramur. Qui post eos fabulam Oedi- podeam tragoediis argumentum subiciebant, num multa in ea novaverint, nescimus. Nonnulla certe, quae a trita narratione diversa scriptores aetate inferiores de Oedipo tradunt, ad illos referenda sunt. Graecos autem postea Romani imitati sunt. Sed ex eorum tragoediis, quae in Oedipi sorte versantur, una tantum Senecae Oedipus exstat, de qua, cum neque novis inventis neque artificiosa rei explicatione excellat, disserere operne pretium non est. Itaque hic disputatio finem habeat.


