—
Dè fabula Oedipodea disseruit IIé Geist. — Pars II.
IV. De fabula Oedipodea tragicorum.
§ 11. De fabulae Oedipodeae forma Aeschylea.
Ad tragicos nunc poëtas venimus, a quibus fabula Oedipodea, cujus et initia et incrementa antea persecuti sumus, perfecta atque absoluta est. Ac qui tragicae poësis fundamenta jecerunt, Thespis, Phrynichus, alii num Oedipi mentionem fecerint, nescimus, eum autea, qui illam magis exornavit, Aeschylum cum multis tragoedinrum suarum Thebanorum fabulas subjecisse tum Oedipi et gentis ejus res in compluribus tractasse jam dudum notum atque ab omnibus concessum erat (cf. Welcker„griech. Trag.“ II p. 29). Sed quoniam ex tragoediis illis una tantum Septem nobis servatn est et ex octo deperditarum fragmentis, quot quaeque argumentum habuerit, accurate in- tellegi non potest, quas more suo Aechylus trilogias ex illis constituisset et praecipue quem cujus trilogiae locum Septem fabula tenuisset, diu a viris doctis quaesitum et vario modo dijudicatum est. Atque cum de ratione, quae huic tragoediae cum ceteris intercessisset, omnes fere a vero aberrarent, a. 1848 didascaliam, quam in cod. Mediceo detexerat, Franzius edidit, qua tota haec quaestio ad finem perducta est. Discimus enim ex ea Ol. 78, 1 Aeschylum victoriam reportasse Lajo, Oedipo, Septem adversus Thebas, Sphinge satyrica. Alia autem ex illo tempore controversia orta est. Nam cum de trilogia ipsa dubitatio non jam restaret(nonnullorum enim absurdissimi scrupuli commemoratione digni non sunt), consilium, quod in ea Aeschylus secutus esset, et singu- larum fabularum argumenta exquirere viri docti studebant. Scripserunt de hac re: Schneidewin:„die didaskalie der Sieben gegen Theben“ Philol. III p. 348— 371 et„Aeschylus Oedipus in Kasan“ Philol. V p 180— 185; Kruse„de Aeschyli Oedipodea“; Susemihl Jahns Jahrb. 1855 p. 743— 752(ubi de Krusii libello judicmm fecit) et„Noch einmal die Oedipustrilogie des Aeschylus« Zeitschr. f. d. Alterthumsw. 1857 p. 100— 104; Lud. Schmidt„Ueber die trilogische Composition der Sieben gegen Theben“ Zeitschrift f. d. Altertkumsw. 1856 p. 385— 403; Waldeyer„de Aeschyli Oedipodea,“
Qui quaerere vult, quam Oedipi ejusque sortis imaginem Aeschylus adumbrarit, ei ab illo chori cantico proficiscendum est, quod invenitur Sept. 720— 791(in locis tragicorum afferendis numeris utor majoris editionis Dindorfianae). Posteaquam in proxima fabulae parte consilium pugnae cum
1880. Progr. Nr. 529.—


