Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

2

frate suscipiendae, quamquam patris exsecrationum memor se ipsum ea periturum scit, Eteocles elo- cutus est, chorus, qui virginibus Thebanis constat, se, ne exsecrationes illae eventum habeant neve nova priscis Labdacidarum malis accedant, metuere dicit atque deinde, quae illa mala fuerint, narrat. Ac primum antistropha altera et stropha tertia inspiciendae sunt, quorum verba, qualia in G. Hermanni editione leguntur, hic ascribo. ra³ᷣarvsh Iap 1.60

naßaoοiav ννμοννον

alcva 5'2« TpirO Pével,

Ax6XGvO sds Adlο

Bix, Tpla sixvrog 8-

uOαmν☛●☛●⁴ουςα LLονειοσ

TPnorPiouc. dvdονονπυα †ενν

vac ärsp 00CS'y 6ND.

⁊arndel« O'ε- ib ASoiats STsivaro Lty 16oy ⁴⁵αε,

a εεονκνονον Omπαο˙,

Sore u?) s aryAy

rsipac aοοραν,'*ν, Picay aiaτ6εοασσην

ErAa advoðα va†s voεοουςα φρ[⁶e᷑uͥ☛⏑ꝑv:.

Dicit chorus rerum adversarum, quae Labdacidis acciderint, causam ex peccato quodam usque ad tertiam progeniem propagato repetendam esse. Lai illud vitium esse, qui contra Apollinis Pythii jussum filium generaverit itaque omnium gentis malorum initium fecerit. Atque statim in- cidimus in difficillimam quaestionem, quam calamitatis Labdacidarum primam causam fuisse Aeschylus statuerit. Sed ad hanc rem accurate tractandam et recte dijudicandam paulum a chori verbis digredi opus est, ad quae mox revertemur.

Multi enim viri docti, ut Sterkius(de Labd. hist. p. 46), Welckerus(Aesch. Tril. p. 35 4, ep. Cycl. I p. 94, II p. 316), Nitzchius(Sagenpoesie p. 508 511), Krusius(de Aesch. Oed. p. 28 seq.), Susemihlius(Jahns Jahrb. 1855 p. 745 seq. Zeitschrift f. d. Alterthumsw. 1857 p. 101 seq.), Bunsenius(Gott in der Geschichte III p. 443), a Chrysippi raptu et Pelopis ex- secrationibus, quae in Lajo tragoedia commemoratae sint, Aeschylum malorum, quae Labdacidis acciderint, initium repetiisse contendunt. Atque cum nullam hujus rei mentionem in Septem fieri omnes fere concedant, significationen ejus in v. 832 et 833: 6 HéXavαᷣh0mνᷣα rexeia Tνεοα Oiòiοο τ'αν⁴ invenisse Brunckius et G. Hermannus(annotat. ad. v. 813 suae edit.) sibi videntur. Qui viri doe- tissimi h. l.duas imprecationes intellegendas esse censent, unam qua olim universum Labdacidarum genus devotum fuisset(rectius fuerit), alterum Oedipi, quam is filiis dixerit. Et vero si eam lectionem, quam illi amplexi sunt, sequimur, vix possunt illa verba alio modo explicari. Sed verbum , a quo haec interpretatio pendet, in compluribus cod. multo minoris sane quam Laurentianus est auctoritatis vel non invenitur vel alio loco legitur, in aliis pro eo positum est. Accedit, idque