Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

3

majoris est momenti, quod scholiastam aliam lectionem secutum esse ex verbis ejus elucere videtur. Sed etiamsi lectio vulgaris cod. consensu confirmaretur nec scholiastae interpretatione impugnaretur, tamen hunc locum corruptum esse ex contorta et obscura oratione colligendum esset. Verum est Aeschylum saepe verbis minus planis et perspicuis uti, ut, si talia in ejus fabulis invenimus, utrum poëtae vitio vertenda an aliorum vel neglegentiae vel perverso corrigendi studio tribuenda sint, dubitari nonnunquam possit. Sed quae h. l. leguntur, licentiae, quam ille sibi sumpsit, modum transeunt. Nam cum ab eo discesseris, quod de compluribus exsecrationibus singularis numerus usurpatur, cum duo genetivi particula inter se copulati ad vocabulum à⁴ prorsus diverso sensu adjungantur, perobscura atque ambigua fit oratio. Alter enim genetivus ενεοσο, ad quem vel Oiòirοe vel Aaßdèazndav cogitatione supplendum est, id quod sine molestia fieri non potest, objectivus, qui dicitur, alter subjectivus est, nec tamen quisquam, qui rei cognitione aliunde sumpta non in- structus verba illa audit legitve, hoc discrimen intellegit, cum neque in iis, quae antecedunt, neque in iis, quae insequuntur, neque in tota denique fabula locus insit, unde huie lux afferatur. Quae cum ita sint, ex hoc loco nihil potest colligi atque concedendum est, quod ab omnibus praeter Brun- ckium et Hermannum conceditur, Chrysippi raptum et Pelopis exsecrationem in Septem tragoedia non commemorari.

Sed inde mala Labdacidarum apud Aeschylum initium cepisse ut statuant, aliis causis illi moventur. Ac primum Aeschylum puerorum amores saepius in tragoediis commemorasse dicunt, id quod ex Athenaei(601 A et 602 E) et Platonis(Sympos. 180 A) locis appareat. Concedendum hoc est, neque tamen in hac quoque trilogia eum id fecisse sequitur. Sed a Chrysippi raptu Aeschy- lum fabulam exorsum esse ex arte ejus illis elucere videtur, qua mythos ab justa causa profectos ad aequum finem perducat. Lajo enim eum culpam tribuere debuisse, cujus poena Apollinis ora- culum esset, quia, si aliter res se haberet, iniqui atque injusti dii viderentur et homines immeritas poenas solverent, id quod ab ejus animo et arte abhorreat. Atque utrum haec de Aeschyli arte sententia, quam Krusius et Susemihlius proferunt, recta sit an in tragoediis ejus fati quaedam ne- cessitas, quam nemo effugere possit, valeat, hic quaerere in animo non est. Nihil enim ad hanc rem attinet, cum, etiamsi Chrysippum non rapuerit, tamen culpa non careat Lajus. Qui eo, quod deo non paruit, vitium poena dignum admisit et nefarium animum ostendit. Neque injustum ora- culum illud erat. Nam propter hunc impium animum deus eum, quem contemptorem sui noverat, oraculo illo tentavit atque ei in se peccandi occasionem ipse dedit(cf. de hac numinis divini ratione NitzschSagenpoesie p. 527 seq.). Miror autem Krusium et Susemihlium, cum Lajo praeter impietatis in Apollinem culpam aliam tribuendam fuisse censeant, non idem de Jocasta statuere, quae majores quam ille poenas solvit neque aliud admisit nisi quod dei imperio non paruit.

Aliud argumentum ad probandam sententiam suam ex Pisandri narratione illa Susemihlius petit. Nam cum de loco, in quo Lajus occisus sit, ille cum Aeschylo consentiat(de qua re infra agemus) judicandum esse illud quoque eodem modo, quo a Pisandro, ab Aeschylo esse narratum, propter Chrysippi raptum Junonem conjugalem Thebanis Sphingem misisse. Confiteor me non assequi, quid haec argumentatio sibi velit, qua ex duorum scriptorum de una re consensu eos in ceteris quoque consentire colligatur. Bene autem Waldeyerus dicit(»de Aesch. Oed. II p. 3 et 4) improbabile esse duo divina numina, Apollinem et Junonem, apud Aeschylum Lai sceleris vindices exsistere.

Non est igitur quod a Chrysippi raptu profectum esse Aeschylum putemus. Immo aliter rem se habere chori illud canticum, ad quod nunc revertimur, gravissimo est documento. In hoc