Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

4

enim claris et perspicuis verbis poëta malorum, quae Labdacidis acciderint, initium a Lai in Apolli- nem, cui non paruerit, peccato repetit. Unde eum hanc rem, non aliam primam illorum causam habuisse apparet. Contendit quidem Susemihlius Aeschylum de prima illorum causa tacere potuisse. Sed cum in Labdacidarum casibus narrandis a Lajo chorus incipiat, cur prius ejus pec- catum, unde et alterum et omnia mala orta sint, si norit, non commemoret, difficile est ad intelle- gendum. Neque responderi potest paederastiae, quae dicitur, mentionem facere virgines, e quibus chorus constat, non decere, cum eaedem de incesto Oedipi cum matre concubitu loqui non dubi- tent. Quae cum ita sint, Aeschylum Lai culpam et exitii Labdacidarum causam in spretis dei Pythii oraculis posuisse judicandum est. Quae sententia defenditur a Schneidewino(Philol. III p. 351, Gött. gel. Anz. 1850 p. 174, Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 178), Prellero(griech. Myth. II p. 238 et 239), Lud. Schmidtio(Zeitschrift f. d. Alterthumsw. 1856 p. 389), Waldeyero II p. 3 et 4) aliis.

Ter autem oraculum Apollinis repetitum esse ex eodem loco discimus. Atque praedictum erat Lajum, si progenie careret, urbem servaturum esse(d⁴oovra Tévac ärsp 00Cei 6«). Utrum vero tria oracula eandem habuerint formam, ut Schneidewinus, Lud. Schmidtius, Waldeyerus cen- sent, an alterum primo, tertium altero gravius ac minacius fuerit, id quod Krusius et Susemihlius contendunt, in dubio relinquo, cum ita, ut alterutrum probabilius fiat, dijudicari mea quidem sen- tentia non possit.

Sed contra Apollinis jussum Lajus filium generavitz οαπκl ρέεαν εοοαμa. Haec verba superiores interpretes omnes ad prava amicorum consilia, quibus Lajus ad filium generandum adductus sit, minus recte referunt. Veram autem eorum explicationem Schneidewinus(qui ipse- quoque antea aliter judicaverat Philol. III p. 352) invenit(Gött. gel. Anz. 1850 p. 174, Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 179). Qui vir doctissimus, quem omnes deinde secuti sunt, verba illa ad Jocastae, quae maritum illexerit, libidinem spectare existimat(cf. etiam Kruse p. 31 et 32).

Atque puerum modo natum a Lajo expositum esse ex illo quidem cantico non elucet, sed aliunde id discimus. In Ranis enim Aristophanis Aeschylus, qui Euripidem reprehendit, quod initio beatum fuisse Oedipum dixerit, atque mala, quibus ille semper implicatus fuerit, enumerat, illud quoque refert(v. 1190) Oedipum modo natum in olla expositum esse(2269sdav v drνꝙρ ⁴˙ſ. Ad quae verba scholiasta haec annotat: ½ 2y 5r⸗ν ενπαε y 0ralc Eeridecav a audia. d a Torpicew Eero. Atque Aeschylum Aristophaneum in hac re suam ipsius de Oedipo narrationem, et eam quidem, quae in Lajo fuerit, sequi veri simillimum iis fit, quae in schol. Arist. Vesp. 288 leguntur:r¼orptske: àxoxtevetc, àd Ty ErrrdeeyGy ie dy Jdraiς dd vat LOSHονQκ!κᷣ⁵ρα ,μονεενα Torpicei Aersy Ey IIpiauc al Alo,⁴νοςα Aatp. Nam quin de Oedipo verbum xorpicew in Lajo fabula usurpatum sit, dubitari vix potest(cf. G. HermannOpusc. VII, 193; Schneidewin Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 180 et 181).

Quomodo puer servatus et ubi educatus sit, nescimus, cum, quae in illo Aristophanis loco Aeschylus de Oedipo narret, omnia vere Aeschylea esse minime constet. Adulta autem aetate Oedi- pus, id quod ex chori cantico discimus, patrem interfecit et matrem in matrimonium quxit. In trivio prope Potnias Lajum occisum esse discimus e schol. Oed. R. 733:xsot Aauxida See e r-- 586». d d Alo,⁴νοςα εσρ IHHoriac Or-

nney Tnc 05 SOkoy Orc eNeddOd TSLOO09, EoHa XAc Gy zeXSGNG IIOrd JigoHsy.