— 13—
Sisrat èr aluaros⁵ν). Haec altera oraculi pars, eum apud superiores seriptores non reperiatur, ab Euripide videtur inventa esse, qui hoc modo jam Lajo mutuam nepotum caedem praedictam esse statuit. Sed ille vino gravis puerum gignit, quem modo natum pedibus perforatis pastoribus in Cithaerone exponendum tradit. Polybi pastores infantem inveniunt atque heri uxori dant, quae eum tamquam ex se natum marito subicit. Cum Oedipum ab ebrio patre procreatum et Polybo subditum esse referat, ab iis, quae Aeschylus et Sophocles narrant, Ruripides recedit. Posteaquam adolevit Oedipus de parentibus sive sua cogitatione sive alius verbis in dubitationem injectus ad oraculum Pythium se confert, quo eodem tempore Lajus quoque, ut de puero exposito deum in- terroget, proficiscitur. In quem Oedipus in Phocaico trivio incidit. Atque cum superbiens Lajo curru vecto de via cedere nolit, equorum ungulis pedes ei contunduntur. Quamobrem Oedipus patrem interficit et currum ejus domum rediens Polybo tradit(v. 13— 45).
Ex Jocastae narratione elucere videtur Oedipum non Delphis redeuntem, sed eo proficis- centem Lajo occurrisse. Nam si aliter res se haberet, et ut apud Sophoclem oraculum minax ante caedem factam accepisset, hanc rem, quae summi esset momenti, silentio praeterire Jocasta non poterat. Atque Oedipum tali responso ablato ad Polybum, quem parentem suum non esse nescie- bat, rediturum fuisse parum credibile est. Neque quiecquam miri haberet Euripidem in hac quoque re a Sophocle discessisse, nisi contrarium ex alio Phoenissarum loco(v. 1043) apparere videretur. Ibi enim„IIoHiαςα αμeοο okata Thebas venisse Oedipus dicitur, quae verba omnes interpretes scho- liastas secuti ad oraculum referunt, quod ille Delphis acceperit, quodque, cum eum, quominus Corinthum rediret, deterreret, causa fuerit, ut Thebas proficisceretur. Quae verba, si ita explicanda sunt, iis, quae in prologo Jocasta narrat, repugnant. Valckenarius quidem(ad Phoen. 44) hanc discrepantiam eo tollere posse sibi videtur, quod iterum Delphos Oedipum profectum esse statuit. Sed de hac re nihil discimus, quamquam eam omittere poëta non facile potuit. Neque iis, quae a G. Hermanno(ad Phoen. 31) prolata sunt, difficultas expeditur. Repugnantiam autem illam excusari et poëtae ignosci posse Schneidewinus censet(Abh. d. Gött. 1852 p. 203). Neque tamen ego, quomodo ille, quae ipse in fabula novavit et in tragoedia narrat, cum posteriorem tragoediae partem scriberet, oblivisci potuerit, intellego. Idem vero vir doctissimus, quod verba„IIodiatαν àmποοσντƷαο fortasse alio modo explicanda esse putat(ibid.), verum haud dubie vidit. Quamquam in eo, quod ad oraculum Lajo datum illa pertinere posse significat, ei non assenserim. Mihi quidem quaecum- que fecit, IIodiaic àποοoxaioh fecisse Oedipus videtur. Nam ad omnia a Pythio deo impellebatur, qui ejus inscii opera utebatur ad ea, quao Lajo praedixerat, perficienda, et cum suae voluntati obtemperare videretur, Apollini obsequebatur. Tali autem modo se a deo regi ac gubernari ipse posteriore tempore bene noverat, id quod e v. 1612— 1614 elucet, ubi se a deo, ut oculos sibi effoderet et filios exsecraretur, incitatum esse dicit(cf. etiam v. 871). Atque etiam, ut Thebas iret, a deo Pythio impulsus et eo quodammodo missus est, ut cum matre ibi filios gigneret, quos mutua caede perituros esse Apollo praedixerat(cf. disputatiunculam meam Jahns Jahrb. 1877 p. 313 u. 314.).
Cur Oedipus Thebas iter fecerit, ex Jocastae narratione discimus. Cum Lajo mortuo Sphinx Thebanos exagitet, Creon se ei, qui illius aenigma solverit, Jocastam sororem in matri- monium daturum esse promittit. Quo comperto Oedipus Thebas proficiscitur et aenigmate soluto Jocastam uxorem et urbis regnum accipit. Posteaquam incestum cum matre conjugium, unde quattuor liberi procreantur, apertum est, Oedipus se excaecat. Posteriore autem tempore filii, ut gentis suae ignominiam occultent, patrem senem in cellam includunt eumque male tractant, qua re


