— 7—
male precatum esse apparet. Krusius quidem existimat(p. 37) inter hoc et illud malum temporis spatium interjectum esse posse. Sed quomodo haec sententia cum poëtae verbis congruat, ego non intellego neque alium Krusio in hac re facile assensurum puto. Si autem in idem tempus caecitatis initium et exsecratio incidunt, nulla alia hujus causa cogitari potest nisi ea, quam Schneide- winus(Philol. III p. 355) statuit, qui Oedipum furentem, ut tota gens tantis sceleribus contaminata interiret, filiis precatum esse judicat. Quae contra Schneidewinum a Krusio prolata sunt argu- menta, a Susemihlio(Jahns Jahrb. 1855 l p. 748 et 749) et a Waldeyero(II p. 9) refutata sunt, ut paucis verbis ea commemorare sufficiat. Primum inde petitum, quod innocentium filiorum ex- secratio injusta sit, eo infringitur, quod, si illi certamen singulare non iniissent neque hac re cul- pam admisissent, dirae eventum non habuissent. Alterum argumentum Krusius profert mirum esse, quod Oedipus filiis tantum, non filiabus male precetur. Respondendum est virilem tantum stirpem Oedipum exsecrari, cum ea extincta tota gens deleta sit. Neque, quo tertio loco Krusius utitur, argumentum„nullam prorsus exsecrationibus relationem intercedere cum Oedipi fatis filiorumve ortu“ vim habet, cum consentaneum sit Oedipum, qui, ne ipse cerneret filios, se excaecavit, ut ab aliorum quoque conspectu removerentur optasse atque precatum esse, ut gens, in qua tam atrociter proximi in proximis peccassent, mutua fratrum caede interiret itaque foede factorum modus expleretur.
si autem eodem tempore, quo se excaecavit, filios Oedipus exsecratus est, eas verborum Aààc 3nεν⁶αοουςι τανμονς explicationes, quas scholiasta et Krusius attulerunt, rectas non esse apparet. Nam quod illi statuunt, Oedipum caecum a filiis male tractatum et ob hanc rem eos exsecratum esse, cum tempus inter oculorum amissionem et diras non praeterierit, statui non potest. Restant igitur horum verborum interpretationes ab Hermanno et a Schneidewino propositae. E quibus Schneidewini explicatio, nisi filiis infantibus Oedipum male precatum esse conceditur, accipi non potest. Hermanni contra interpretationem etiam ii, qui recte Schneidewinum in hac re judicasse putant accipere possunt. Mihi quidem illa, quamquam Schneidewino de infantium exsecratione assentior, tamen reicienda videtur, cum dubitem, num verba àρeςα Ʒπιοοσςα αροσσαeςο significare possint „Flüche, die ihre Erziehung mit Groll trafen“, atque Hermanni explicationem quae cum loci sen- tentia optime conveniat, certe simpliciorem ac minus arcessitam esse censeam. Itaque hanc acceperim.
Infantes filios Oedipum exsecratum esse ex verbo οτας(v. 789) Schneidewinus colligit, quod ad tempus, quo illi adoleverint, spectare existimat. Sed in hac re vir doctissimus errare videtur, cum, ut recte Krusius docet(p. 38), verbum illud nihil significet nisi„aliquando“ neque opus sit de tempore longe remoto cogitare. Alio vero argumento mihi quoque Schneidewini sen- tentia confirmari videtur. Elucet enim e v. 766 et 767, ubi eventum nunc habere priscas exse- crationes(„téXetat Jàp axXαιρ⁴ενι Ʒρᷣαν apstat zaraaral«) chorus dicit, longum temporis spatium inter illas et fratrum mortem interjectum esse. Nam quam horum verborum explicationem Lud. Schmidtius(Zeitschrift f. d. Alterthumsw. 1856 p. 399) profert, qui existimat àpãc propterea naXbaαρ⁴ οοα vocari, quod antiquitus in scelesta filiorum origine positae sint, reicienda est, cum nemo qui opinione non praejudicata hoc legit, antiquas exsecrationes eas esse, quarum causa antiqua sit, credere possit, sed omnes haud dubie diras multo ante emissas intellegant. Sed hac sola re in- fantibus filiis Oedipum male precatum esse non efficitur. Dici enim potest nihil obstare, quominus provectioris jam aetatis, cum mortem obirent, fratres fuisse putemus, ut in adultos dirae jactari et tamen multi anni ex illo tempore praeterire potuerint. Sed si tunc jam adulti fuissent, haud


