Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

6

/10OTEzvG scribendum est zροατατπτ νυ, quod ingeniose G. Hermannus conjecit. Quam con- jecturam ab omnibus fere recentioribus receptam si sequimur, haec verba vertenda sunt, privavit se oculis, qui liberis occursuri erant, atque statuendum est Oedipum, ne liberos in incestu procreatos conspiceret, se excaecasse. Primus autem, quantum scimus, KAeschylus Oedipum se excaecasse tradit. Quod utrum ipse invenerit an ab alio mutuatus sit, dijudicari non potest.

Sed non solum hoc Oedipus fecit, diοοa zdν Sre³εes. Quae verba scholiasta, Brunckius, Welckerus eo spectare existimant, quod ambos oculos Oedipus sibi effoderit. Sed haec explicatio est, arcessita et longe repetita. Multo simplicior et ob id praeferenda ea est, ex qua duplex malum ad Oedipi caecitatem voluntariam et liberorum exsecrationem refertur, quam omnes fere interpretes nunc amplectuntur.

Ex matre autem Oedipum liberos suscepisse, id quod Welckerus injuria negat(Schulzeit. 1832 II p. 124,ep. Cycl. II p. 5150, elucet ex v. 929 seq. Quod ipsum quoque apud Aeschylum primum invenitur. Ac diras ad filios solos, non ad filias pertinuisse ex forma earum, quae et hoc et aliis locis(v. 727 seq., 816 et 817, 885, 907 et 908, 940 seq.) traditur, discimus. Illud autem Oedipus filiis precatus est, ut armata manu, ut Scythico ferro bona sortirentur. Atque si nune, qua de causa ille filios exsecratus sit et in quod tempus dirae incidant, quaerimus, primum de verborum doς ι6οοmςα τ‿νορνν interpretatione pauca dicenda sunt. In cod. G. Hermanno si fides habenda est, legitur àατοοοσ τορονε, quamquam Dindorfius incertum esse, utrum ροωeνς⁊ an rooxν voluerit librarius, dicit. Sed cum roood« rectum sensum non exhibeat, Schützius lenissima mutatione facta coνeĩς¶, quod in cod. Par. B. adscriptum est, in verborum ordinem reccpit, ac plerique edi- tores eum secuti sunt. Conjectura autem iοοςα ανορeν ab Heathio proposita et ab aliis probata opus non est, cum Aeschylus adjectivum niαοo« audaciore sane, ut solet, verborum structura usus ad àpäs referre potuerit. Atque quattuor horum verborum explicationes exstant. Quarum prima a schol. Oed. Col. 1375 profertur, qui cum fragmentum, in quo Thebaidis scriptor propter coxam pro umero appositam Oedipum filios exsecratum esse narrat, attulerit, similia Aeschylum in Septem tradere adicit( òε aparilxαν r ε᷑πνπιια Gαηνιν Aickhiꝓ rot Enta n Giac). Hie igitur, qui haud dubie illum Septem fabulae locum significat, verba αοοςα τανρονν interpretatur exsecrationes, quarum causa ira propter victum concepta est. Prope ad hanc interpretationem alia accedit a Krusio prolata(p. 38), qui verbum mρσωάꝶ non victum tantum significare putat, sed quo more pactoque a filiis Oedipus sit habitus et tractatus. Tertiam explicationem Schützius(annot. ad h. l.) et G. Hermannus(opusc. VII p. 204, annot. ad. h. l.) proposuerunt, qui existimant Oedi- pum propterea ira incensum esse dici, quod tales filios sustulisset et educasset, ita tamen in duas partes discedunt, ut Schützius Oedipum filios educasse poenituisse, quod a regno illi se excludere eoque ipsi potiri conarentur, Hermannus vero, quod inceste procreati essent, censeat. Quarta Schneidewino debetaur(Philol. II p. 356), qui haec verba vertitFlüche die ihre Erziehung mit Groll trafen, atque Oedipum filiis precatum esse existimat, ut et inimicitias gerentes adolescerent et, cum adolevissent, alter alterum occideret. Sed quae ex his explicationibus recta sit, tum demum, cum de aliis, quae huc pertinent, rebus disputatum erit, dijudicari poterit, cum quaestionis de Oedipi Aeschylei exsecrationibus singulae partes tam arte inter se conexae sint, ut unam a ceteris secretam ad finem perducere non liceat.

Atque Oedipum, cum statim post incestum apertum dolore furens duo mala perfecisse dicatur, quorum alterum caecitatis poena, qua ipse se affecit, alterum, si quidem recte verba diοοα xaναςο εεeꝓνμεμαανν interpretati sumus, filiorum exsecratio est, eodem tempore, quo se excaecavit, illis