Druckschrift 
D. Francisci Dvareni I. C.Celeberrimi, Omnia Qvae Qvidem Hactenvs Edita Fvervnt Opera : Non Tantvm Plvrimis In Digesta seu Pandectas, & Codicem Commentariis, ac methodicis expositionibus, ...; Hoc vnico tandem comprehensa volumine; Cum Indicibus titulorum, nec non rerum & verborum, locupletissimis
Entstehung
Seite
1196
Einzelbild herunterladen

eidus ordinetur antiſtes: tantum ab ambitu debet eſſe ſepoſi-

us, vt quętatur cogendus, rogatus recedat, inuitatus effugiat:

ſola illi ſuffragetur neceſſitas excuſandi: profecto. n. indignus

eſt ſacerdotio, niſi fuerit ordinarus inuitus. Cum ſane, ſi quis

hanc ſanctã& venerandam antiſtitis ſedẽ pecuniæ interuen-

tu ſubiiſſe, aut ſi quis vt alterum ordinaret, vel eligeret, aliquid accepiſſe detegitur: inſtar publici criminis& læſæ maieſt. ac- cuſatione propoſita, à gradu ſacerdotij retrahatur: nec hoc

ſolum deinceps honore priuari, ſed perpetuæ quoq; infamiæ damnari decernimus, vt eos quos per facinus coinquinat& æquat, vtroſque ſimilis pœna comitetur. Quod autem de or- dinatione dicitur, ad beneficiorum conceſſionẽ perrinet, quæ olim cum ordinatione ipſa ſeu promotione erat coniuncta, vt lib. 1. diximus. c. ex multis, 1. q. 3. Si quis igitur largitione ad ſacrum miniſterium promortus, aut beneficium aſſecutus fue- rit, ab eo repelli& ſummoueri debet, cum irrita ſit ac nulla ta- lis promotio.c. ſanctorum, 1. q. I. c. cum clerici, de pact. Nec refert an quis pecuniã, an aliquid pro pecunia paciſcatur: quia omnes huiuſmodi pactiones iure pontificio improbantur: qnibus interuenientibus, gratuita dici non poteſt collatio. c. quam pio, I. q.. c. vl. de pact. Hic autem ambitus vulgo Simo- niacus dicitur à Simone quodam apoſtolorum contempora- neo, qui mirificam illam diuinamq; vim ac poteſtatem Spiri- tus 5. gratiam infundendi per manuum impoſitionem, quam habebant apoſtoli, ab ipſis emere& mercari voluit. Act. c. 8. Quiſquis enim rem ſacram ſpiritalemq; precio ſibiparat, aut alia re quæ precij vice fungatur, hunc Simoniacũ, quaſi Simo- nis illius æmulum& imitatorem appellamus. Nec quicquam intereſt an ordinatori, aa alij qui forte competitor noſter ſit,

largiamur aut pmittamus. Quod ſi quis litẽ habeat beneficij

nomine,& aduerſario alias liti cedere nolenti pecuniam det

vel promittat ob ſumptus in litem factos,& vexationis redi-

mendæ cauſa, hæc deciſio tranſactioq; non videtur ad Simo- niacũ ambitũ pertinere: ſpeciem tamẽ quandam ambitus ha- bere dicitur:& vt fraudibus via præcludatur, merito improba- ta eſt, niſi authoritate antiſtitis iuſta aliqua probabilique de cauſa fiat. c. cum pridem, pact. c. conſtitutus, de tranſact. Cum igitur ambitus vere non ſit, ſed commentitio iure pro ambiru habeatur, pœna tranſigentem non teneri vulgo rece- ptum eſt: quamuis tranſactio irrita ſit. not. in d. c. conſtitutus. Sed quæritur an librariis, qui tabulas ad fidem ordinationis faciendam conſcribunt, recte aliquid detur. Et generaliter conſtitutum eſt à Gregorio, ne quid eo nomine accipiatur. c. 1. de ſimon. Quod plerique ſicintelligendum cenſent, ſi hu- iuſmodi librariis publice ſalarium præbeatur. Nam alioqui o- era eorum videtur aliqua remuneratione digna. Et ſane Ba. ſilienſis ſynodus pro labore ſcribentis moderatam dari mer- cedem ſtatuit. Seſſio 21. Idque luſtiniani conſtitutionibus- ſentaneum eſt, quibus quantitas deſcribitur, quæ miniſtrtis E- piſcopi ordinandis ab eo qui ordinatur danda eſt Nouel. 123. Sed etſi quis ex ſubſtantia facultatibuſq; ſuis aliquid Eccleſiæ offerre velit, non, priuatim aliquibus perſonis eccleſiaſticis, id ab eodem luſtiniano non ſolum permittitur, ſed etiã maxi- mopere cõmendatur. Verum ab inuitis nihil exigitur, modica illa quantitate excepta, quã pro enthroniaſtico idem definiit. Deannuo veütigali, quod vulgo Annatam vocant, à nous antiſtitibus exigi ſolito,& explicata lex Iulia de ambitu. car III. b P Sitatum eſt apud nos,& Leonina conſtitutione, cuius ſæpe meminimus, conſirmatum genus vectigalis, quod vulgus Annatam vocat. Nam cum primum recens lectus eſt, & à rege nominatus, aut epiſcopus aut cœnobiarche, Roman. pontifex anni integri fructus eius beneficij percipit, eoſq; ſibi ſtatim ſolui ac repræſentari curat. Hoc vectigal, quod annuũ appellamus, quod anniuerſarium, ſed quod vnius anni ſit, quidam àBonifacio nono inuentum, alij à Ioãne 22. ſcribunt.

Platin.Sępe autem quęſitũ eſt, an iure poſſit exigi. Et hęc fere

Theologorum eſt opinio, iuriſque pontificij conſultorũ Ro- manum pontificẽ lege ſimoniaci ambitus, vt cæteros epiſco- pos teneri, ſi pro ſacris miniſteriis pecuniã accipiat. not. incc. 1. de ſimon. Nam præter canones, quos ſupra citauimus, qui pe- cuniam omnino exigi vetant, hocgenus vectigalis à ſynodo Baſilienſi damnatũ eſt:& pœna ambitus aduerſus eos qui hac via ad ſacra miniſteria Eccleſiæ gtaſſantur, atque adeo aduer-

1196G b Franc. Duareni

ſus ipſum pontificem ſtatuta. Sefl. 1. Nec ſatis perſpicio vt ſ8 excuſare poſſint hoc modo promoti à ontifice, qusminus in canonum pœnam incurrant,& tanquã vitio creati, vt veteres loquebãtur, dignitatẽ honoremque ecccleſiaſticũ amittant, ſi quis ad priſcæ inſtitutionis normã potius, quã receptæ cõſue- tudinis, hæc exigere velit. Nam quoquo ſe vertant pontifices

quibuſcunq; decretis, cõſtitutionibus pactiſque hanc exactio. nem tueantur, diuinum oraculũ ſemper eis opponemus. Gra- tis accepiſtis, gratis dare. gl. pragm. tit. de annat. Quod cum ita ſit conuentio inter regem noſtrum, pontificemque Leonem inita, turpis omnino ac inhoneſta quibuſdam videtur, ideog: pro ſcripta haberi ac reiici debere: ita tamen vt cætera ca. pita eiuſdẽ conuẽtionis, quæ à ratione honeſtateq; abhor- rent, nihilominus obſeruẽtur. Non me later, à iuris ciuilis au-

toribus pollicitationes probari, quibus ob ſacerdotium pecu-

niam Reip, quis promittit. tit. de pollicit. Sed alia cauſa eſt ſa-

cerdotiorũ Chriſtianæ religionis, vt ex iam dictis conſtat. De- inde vltro offertur Reip. ea pecunia, nec eam promietere, aut promiſſam dare quiſpiam cogicur. Nec vero inficias eo ex fructib. beneficiorũ partem aliquã decerpi poſſe, ſi neceſſitas aliqua magnaque vtilitas Eccleſię id flagitet. Verum id coacto cõcilioſfieri debet, vt appareat in Eccleſie gratiam& vſum re- uera, non in priuatum paucorũ hominum cõmodum eas fa- cultates erogari& impendi. Quod& in ſynodo Conſtan. de- cretũ eſt, Seſ. 43. Sed obiiciunt aliqui Modeſtinus ait, legem Iuliam de ambitu Romæ ceſſare, quod magiſtratuũ creatio ad principis curam pertineat, non ad populi fauorẽ. l.i. adlegem Iul. de amb. Idemq; dicendum putant de põtifice Rom. cuius in eccleſia ſummus eſt principatus, vt ambitus argui poſſit. Quibus ego breuiter reſpõdeo legem lul. aduerſus eos latam eſſe, qui Reip. palam aliquid dabant, quod null⸗ lege veti- tum erar, rit. de pollicit. ſed qui populum viritim diſtribuendo pecuniã clandeſtinis largitionibus corrumpebant. Proinde ea lex in iis magiſtratib.locum habere poterat, quos princeps, non populus creare ſolebat. Verum vt gratis dentur hæc ſpirxi. talia ſacraque munera, nec eo nomine quic quã accipiatur, epi- ſcopis omnibus ac pontificibus& voce diuina,& ſacrorum cõuentuum canonibus præceptum eſt, quandoquidẽ corum cupiditati& auaritiæ aliter occurri non poterat. Acvr obiter de principe dicam, diſſimilari non poteſt, quamuis nulla lex

Pprincipem coerceat, nihil ramen videtur magis àregia libera-

litare, plẽdore& maieſtate alienũ, quam obmunera publica à ſubditis pecuniam exigere: id quod laſtinian. noſter in qua- dam conſtitucione grauiter& copioſe demonſtrat, ac dedi- gnari ſe ait imitari eos qui ante ſe imperio præfuerant, qui pro pecuniis conferentes munera publica caſtigandi eos qui male & iniuſte verſabantur in munere ſuo poteſtatem ſibi ademe- rant. Sed memoratu dignum eſt, idem ait, atq; vtinam prin- cipes noſtri hoc corruptiſſimo tẽpore ſæpius id expenderent, A'pyvoXO)6 Tag apxds ædong 52 xoyneæs e90 /ud⁰r 4 3 æpag. Pe- cunias ex magiſtratibus colligere, omnis iniquitatis& iniuſti- tiæ principium eſt finis. Nouel. 8. vt iudic. ſine quoquo ſuffr. Huic conſenraneum eſt quod Lampridius de Alexandro Se- uero ſcribit, Honores iuris gladij nunquam vendi paſſus eſt, dicens, Necelle eſt, vt qui emit, vendat. Ego non patiar merca tores poteſtatum: quos ſi patiar, damnare non poſſum. Eru- beſco.n. punire illum hominem qui emit& vendit. At hodie, ò turpem notam horum temporum! quotuſquiſque abſque precio, eoque ingenti, ad vllum magiſtratum in Republica noſtraprouehitur? Nam etſi principes eam nundinationem minimeprobare ſoleãt, in iis quidem certe magiſtratibus, qui iuri dicendo præficiuntur, nemo tamõ eſt, qui neſciat ea mu- nera ſuffcagatores aulicos, velut in auctione licitationeque publica grandius pretium numerantibus addicere ſolitos elfe. Itaque vix vllus hodie reperitur commendatione virtutis& doctrinæ vllo honore auctus in Republica,& cui idem vere dici non poſſit, quod Caium Cæſarem Syllæ quondam obie- ciſſe ferunt. Cum enim Sylla indignabundus Cæſari, ſua ſe in illum poreſtate vſutum eſſe diceret, ridens Cæſar: Recte, in- quit, tuũ putas eſſe magiſtratum, quẽ tuis pecuniis cõparaſti- Deannuis ſiue penſionibus, quæ beneficiis velur ſéruitutes quedam imponuntur. Ca p. IIII. D Eneſſcia cum vacant, nredre& ſine wla diminutio-

ae debent conferri. Quare fi partem redituum antiſtes benefi-