Druckschrift 
D. Francisci Dvareni I. C.Celeberrimi, Omnia Qvae Qvidem Hactenvs Edita Fvervnt Opera : Non Tantvm Plvrimis In Digesta seu Pandectas, & Codicem Commentariis, ac methodicis expositionibus, ...; Hoc vnico tandem comprehensa volumine; Cum Indicibus titulorum, nec non rerum & verborum, locupletissimis
Entstehung
Seite
1192
Einzelbild herunterladen

ͤͤͤöͤöͤͤͤ 1

j

-

1192 Franc. Duareni

nis Pius 11, Sixtus 1 111, Innocen. v 111, Alexander VI, lu- lius 11, Leo x, eam oppugnauerint. Sed nemoacrius Pio sam aggreſſus eſt, i noſtris annalibus fides habeatur: à quotamen iplo cum adhuc priuatus eſſet,& EÆneas Syluius vocaretur, Synodus Bafilienſis ſtrenue contra Eugenium defenſa fue- rat. Atque hinc facile apparet; ſimul cum nomine mutatum hominem,& velut quodam Circeo poculo in aliam naturam

repente conuerſum fuiſle. Quod& pleriſque aliis principatu

pontificio exornatis aduerſus omnium expectationem acci- diſſe ferunt. Hoc enim eſt axioma certiſſimum inter id genus homines: Si ius violandum eſt, regnandi cauſa violandum: aliis rebus pietatem colas. Pius igitur põtifex à Ludouico vn-

decimo Galliarum rege inductus miris technis edictum ex-

preſſit de huius conſtitutionis abrogatione. Et fama eſt in ea coitione põtificem loanne Ballua Gallo homine,& apud re-

gem gratioſo, qui ad purpuram tunc aſpirabat, ſequeſtro& Ninterprete vſum fuiſſe. Certe conſtat Balluam magno cum

impetu,& gladiatorio, vt ita dicam, animo mandataregis ad curiam centenariam detuliſſe, vc ea iudicio ſuo de more com- probaret:& eo nomine contentionem ei fuiſſe non medio-

crem cum regio cognitore, ſingularis integritatis, conſtan-

tiæque viro, qui à fano Romani cognomipnabatur. Is enim tam iniquæ poſtulationi quanquam ſub principe imperioſiſ-

ſimo adeo viriliter obſtitit, interceſſitque, vt negotium con-

fici non potuerir. Hunc etiam conatum grauiter admodum ac prudenter curia ipſa repreſſit. Ac circumfertur etiam nunc libellus eiuſdem curię, quo Ludouico regi perſuadere nititur, nihil exitialius Reipublicæ Gallicæ poſſe contingere, quam ſi

pontificis Romani ea in re deſiderio aut cupiditati potius ob- ſequatur. Religioſior enim hic videbatur eſſe rex, apud quem

fortaſſis nulla non in re, vt plerunque ſit, ſacroſancta pontifi- cis authoritas habebatur. Idque cum conſidero, in mentem mihi venit quod Liuius de Bacchanalibus loquens ſeribit in hæc verba: Nihil eſt in ſpeciem fallacius quam praua religio,

cum deorum numen prætenditur ſceler bus. Subit enim ani⸗

mos timor, ne fraudibus humanis vindicandis diuini iuris ali- quid immixtum violemus. Itaque totus fere liber Ludouico oblatus eo ſpectat, vt is omni religione exolutus, pontificis authoritatem in eo negotio non magnifaciat, nec tam quid

impatentes homines flagitent, expendart& cõſideret: quam

quid vtilitas regni, atque adeo Eccleſiæ, cuius propugaator eſt, exigat. Erant enim eo tempore, nec hodie tales plerique deſunt, qui aduerſus Baſilienſem conuentum, Carolinam q; conſtiturionem diſſerentes, ſimplicioribus hominibus,& di- uini iuris hamanique peritia non ſat inſtructis facile argutiis ſuis imponerent, vt Ludouico regi fucum eos feciſſe mirum non ſit. Sed ſophiſtice eorum rationes, ne dicam ſycophanti-

, nihilo magis eruditos ac pios homines mouere poſſunt,

quam philoſophi neſcio cuius aigumenta, qui niuem, qua ni- hileſt candidius, atram eſſe hominibus perſuadere conaba- tur. Et horum calumnias ac ſophiſmata acute refellit, edito nominarim hac de re libello, clari inter Iureconſultos nomi- nis Panormitanus archie piſcopus, qui& ipſe conuentui Baſi- lienſi interfuit. Merito igitur Pii non ſatis piæ volũtati,& po- ſtulatis iniuſtiſſimis vehementer ab omnibus reclamatum eſt: ideoq; re infecta eius nuncii atque interpretes abire co- acti ſunt. Qugd cum animaduerteret Sixtus, non ita mulro poſt cõſtiturionem annuente Ludouico, ſed mitiorem pau- lo, ac pacis cuiuſdam fœderiſque titulum præ ſe ferentem, edidit. Verum ea quoq; bonorum omnium conſenſu, quibus Romanè artes incognite erant, cõfeſtim exploſa reiecta- que eſt. capit.i. de treu.& pace. in extrauag. comm. Ad extre- mum Leo decimus telam pertexere cupiens, quã lulius pau- lo ante exorſus fuerat, poſt varias coitiones, quæ in vulgus tandem innotuerunt, non ſine perpetuo quorũdam noſtra- tium probro, conſtitutionem promulgauit, qua Pragmaticæ ſanct ioni multum derogatum eſt, quamuis ea omnino anti- quata abrogataque non ſit, idque prius ineſcato mirabiliter Franciſco rege factum eſt, vt nouis aſſentiretur decretis, quæ ob eam cauſam conuentorum nomẽ poſtea ſemper retinue- runt. Maluit enim rex ſcenæ& tempori ſeruire, cum aliquo ſuo commodo, quod& ipſe fatetur: ac de iure publico aliquid

remittere, quam pro hac Helena toties Roman. pontifici-

bus dimicare, cum præſertim ab illis nonnihil periculi immi- nere ſibi intelligeret. Ac tametſi ſcholaſticus Lutetiæ con-

uentus hoc, vt ita dicam, Palladium ſibi ereptum egre ferens- àpontificis decrero ad ſacrum Eccleſiæ conuentum prouo-

caſlſet, obtinuit nihilominus Leo, vc eius prouocationis ratio-

ne non habita, decretum ſuum regia authoritate ſubnixum

curia centenaria reciperet: vtq́ue ex eius præ ſcripto in omni-

bus ſummis imisque tribunalibus inpoſterum ius reddere-

tur. Nec dubirat quiſquam paulum modo verſatus in foro,

quin hac conſtitutione Leonina, tanquã certo iure in rebus

iudicandis hodie vtamur.

858 CA p. II. Denominatione regia in ordinandis antiſtitibus,

& quales regis candidatos&ſe oporteat.

( m entis regiis, ac pontificiis, aut, ſi mauis, conſtitutio- Mne Leonina, cuius lupra meminimus, honores eccleſia- ſtici longe aliter quam canonibus ſtatutum ſit, in Francia de- feruntur: ita vt nec electioni, nec poſtulationi vllus hodie ſit locus relictus. Itaque duplex hoſce honores conferendige- nus apud nos vſitatum eſt, Pas nominationẽ ſcilicet regiam,

=1.

& ſcholaſticam, de quibus ſigillatim hic ttactabimus. Nomi-

natio autem verbum eſt maxime huic rei accommodatum&

appoſitum, quo& veteres Latinos authores in re non adeo

diſſimili vſos fuiſſe comperimus. Plinius libro. epiſtolar. Sic illa die, qua ſacerdotes ſolent nominare, quos digniſſimos ſa-

cerdotio iudicant, me ſemper nominabant. ldem libro 4. Mi-

hi vero etiam illud gratulatiorie dignum videtur, quo ſucce ſſi lulio Frontino principi viro, qui me neminationis die per hos continuos annos inter ſacerdotes nominabat, tanquã in lo- cum ſuum cooptaret, quod nunc euentus ita comprobauit, vt non fortuitum videretur. Brutus ad Ciceronem Is Panſæ locum petere conſtituit, eam nominationem àte petimus, neque coniunctiori dare beneficium, quam nos tibi ſumus, neq; digniorem nominare poteſt, quam Bibulum. Græci au- tem nominationem huiuſmodi e⸗eòν appellant. Quo ver-

bo etiam vſus eſt aliquãdo Gregorius. Quamobrem vcà Re-

gia nominatione incipiamus, Caput vnum eſt conſtitutionis Leoninæ, ad eam nominationem pertinẽés, quo hec fere con- tinentur. Vacante Eccleſia cathedrali vel Metropolitana, epi- ſcopus à collegio canonicorum non eligatur, ſed rex intra ſex menſes virum grauem atq; idoneum Romano poniifici of- ferat ac nominet. Vt autem idoneus habeatur, præter ea de quibus lib. 4. diſſeruimus, annos vt minimum ſeptem& vi-

ginti natum eum eſſe oporter, quamuis veteres canones ma-

iorem ætatem requirant. Præterea neceſſe eſt eum in ſchola aliqua celebri ſolennibus gradibus ac titulis præditum eſſe: nempe Theologiæ aut iuris ciuilis vel pontificii magiſterio ſiue doctura, quiapex eſt honorũ ſcholaſticorum, aut certe huic proximo gradu, quem vulgo Licentiam vocant-Nos ali- quanto eruditius vel prodoctoram, vel ννναναρ᷑σαα poſ- ſumus appellare. Romanus vero pontifex prineipis candida- to, in quo nihil horum deſideretur, vacantis Eccleſiæ guber- nationem committere debet. Quod ſi idoneus non fuerit is qui proditus ac nominatus eſt, principis partes ſunt, alium quemuis intra ſpatium trium menſium digniorem& com- modiorem nominare. Et hoc quidem trimeſtre ſpatium la- bitur, ſimulatque repulſam accepit candidatus,& is quiin co- mitatu pontificis hoc negotium ipſius nomine procurabat, de ea repulſa certior factus eſt. Sunt tamẽ ex candidatis prin- cipis nonnulli, quos pontifex creare antiſtites cogitur:tamet- ſi hec eis non inſint, quæ ſcilicet conſtiturione Leonina vete- ribus canonibꝰ addita ſunt: id eſt, tamet ſi honores illos ſcho- laſticos conſecuti non ſint. Sic enim ea conſtuutio videtur accipienda eſſe. Nam eos qui ſecundum canones nullo modo idonei ſunt ad regendam eccleſiam, à põtifice ordinari ratio non patitur. In hunc numerum regis gentiles ac conſangui- nei& alii illuſtres ſplendidique homines referuntur. Sæpe e- nim vtilitas aliqua& ratio te mporis exigit, vt huiuſmodipet- ſone, ſi mediocritas aliqua eis adſi poſthabiis humilioribus, ad ſacra antiſtitia promoueantur: nec aliter id fieri debere conſtitutione ipſa diſerte expreſſum eſt. His adtcribendiſunt & ſodales mendicantes, quibus lege ſodalitii ſolennibus con- uentuum ſcholaſticorum gradationibus interdictum eſt: ſi modo tam excellens ſit eorum virtus& doctrina, vt eos pre- fici eccleſiis publice interſit. Quod dictam eſt de epiſcopijs. id inçœnobiarchiis, quas vulgo abbatias vocamus, locũ ha- bet,&