8
(§. 33— 38) comparatione cognatarum linguarum ita demonstravit, ut vix possit ulla de ea re su- peresse dubitatio, quare nihil insuper addendum. 4.
Sed ipsum illud decem ex Lepsii sententia etiam in priori syllaba post lingualem ⁴ amisit p. De enim ibi pro due(a duo) esse censet, quemadmodum Gothicum taihun(decem) pro tvaihun, ut decem prorsus sit bis quinque. Hoc igitur primum habebimus exemplum omissae post lingualem d consonantis v. Ac iam alicui etiam Pottii de particula Latina dis sententia, arridebit, quam ille, ut Graeca òlg et di, ab eodem numerali dao declinatam iudicat(Et. Forsch. 1 P. 128), qua de re ego etiamnunc dubito. Quartum adiungendum est numerale, quod spirante v olim lingualem subse- cuta sit privatum: quater(cum iis, quae ab eo sunt derivata: Quadraginta, quadratus, cet.). Quae enim v in quatuor vocalis est facta, in Sanscrito catur et Aeolico Tεσρσ ε, Dorico 2270063 cum vocali sequente coaluit, in Sanscrito nominativo catewdras et Gothico Jidvör integra mansit: ca ut in Graeco zqrgeg, ita in Latino quater— incertum, qua de causa— intercidit. Idem factum est in quibusdam formis pronominis secundae personae. Nam te, tibi olim in principio tν habuisse cum propter formas tu, tuus licet suspicari, tum Sanscrito tvdm(Bopp. Vgl. Gr. p. 18) pervincitur.
Denique post s initio vocis positam 2 exeidit in nomine savium, quae forma posteriore tem- pore pro suavium fuit usitata, et in pronomine reciproco se, sibi vetustisque pronominis possessivi formis sus, sam, sas, al., quas antiquo tempore pro Sauds, Sadm, sulas, cet. positas esse Festus tradit. Non enim brevissimae illae formae, ut Max. Schmidtius iudicavit(de pronom. p. 17), ex disyllabis demum(sue, saus, suam, Sus) et ex trisyllaba(suibi) sunt ortae, cum vocalis a acuto sono pro- nuntiata non possit negligi, sed ex monosyllabis spe, Suis, Svm, cet.(cf. Sanscr.'svas), quarum p vulgari usu post s, nisi in vocalem u transibat, facile negligebatur. Sed ne longus sim, Max. Schmidtii commentationes saepius iam laudatas, alteram de nomine Jovis, alteram de pronomine Graeco et Latino(Halle 1832) adiri iubeo, in quibus et de hoc tertiae personae(sive id recipro- cum dices) et de illo secundae pronomine accuratissime disputatum videbis.
(Tertium caput, quod adücere fuit in animo, propter spatii his scriptiunculis concessi angustias hic est omittendum.)
WOM. eil dop⸗ ente 2I) I zel 1 gey Nde ku ſ allg W Sls ben: Sne-


