Druckschrift 
Scholae Portensis A Mauritio Princ. Duce Saxoniae A. D. XII. Cal. Iunias A. MDXLIII Feliciter Conditae Sollemnia Saecularia Diebus XX. XXI. XXII. Maii A. MDCCCXLIII. Pio Festoque Ritu Celebranda Indicit Et Scholae Fautores Et Amicos Omnes His Sollemnibus Ut Benigne Interesse Velint Collegii Magistrorum Portensium Nomine Invitat / C. Kirchner ...
Entstehung
Seite
76
Einzelbild herunterladen

2

quod olim in usu fuisse Festus est auctor. Id autem ortum ex duvare et eodem modo, quo ad- jectivum per vocalem i, a voce duo per vocalem a est derivatum. Hluc proxime accedit alterum, quod supra posui, verbum subare, quod a sus descendens profecto olim fuit savare et accuratis- sime respondet Graeco œucev(fortasse olim eπν vel Golπeνy. Eodem modo in nomine sulbulcus mediam illam 5 ortam fuisse intelligitur ex consimili bubulcus, cuius prima syllaba produceretur, si u orta esset ex obi, non ex o, sicuti in bibus pro bovibus(quod semel tantum apud Ausonium (epigr. 62, 2) prima correpta invenitur, ut subus apud Lucret. VI, 975.) Ut autem b5ulcus fa- ctum est ex 50palcus, ita bubile ex bovile(de quibus v. Varr. de I. I. VIII, 54. ed. Müller. et quae eo loco a Müllero adnotata sunt). Unde etiam patet bubile non habere, ut in quibusdam libris tra- ditur, primam productam, sed brevem. Porro in voce iuba, cui cognatum est iubar, cum de- scenderit a radice dio, a qua etiam Jupiter et dies al. exierunt, 5 pro v esse Max. Schmidtius in disputatione de nomine Jupiter(Jahn. Jahrb. 1830. p. 341) satis luculenter demonstravit. Deni- que de verbo cubare quaeri potest, descenderitne a radice quadam qui vel que, quae insit et in verbo quiesco et in æεεμαασ, simili ratione, atque illud dubare a duo? Sed nondum de ea re constat-.

Magis mirum, quam quod 5 orta est ex p(quae sonis non ita sunt diversae, etsi v proprior est vocali, quam vel nostra ²o), illud alicui videatur, quod in nonnullis vocabulis haud dubie tenuis in locum spirantis y successit. Quod quum Schneiderus(p. 320) cum dubitatione quadam Joann. IHenr. Vossii(ad Virg. Ecl. 10, 19) sententiam afferat, qui opilio(de quo idem iam Gesnerus in thes. ling. lat. proposuerat) et daps(quod iam Festus p. 51 sd. ed. Lind.) ab opis et dœlg(pro 6.m◻⁶εςρ) descendere putet: nunc ad confirmandam hanc vocis opilio originationem adhibere possum opicerda, quod loco quamvis corrupto apud Festum(p. 243) extat, a Dacerio(p. 671 ed. Lind.) recte explicatum stercus ovillum, quemadmodum sucerda et muscerda significent stercus suis et muris. Ac fortasse etiam opillo(nomen avis) et opunculo, de quibus Festus, ab ove sunt denomi- nata, ut in iis quoque p sit pro v. Vocis daps autem cognatio cum Graeco dalg si non versu illo Livii Andronici: Quae haec daps est, quis festus dies, translato ex Graecis Homeri(Od. I, 225): zie dalg, zi ε αιο 56" ro(cf. Dac. in Fest. p. 398 Lindem., Herm. elem. doctr. metr. p. 619): at certe comparatione nominis lapis cum Graeco 4tαςσ, quod olim digamma habuisse do- rica forma leðg argumento est*), plus accipit fidei. Sed praeter haec vocabula opilio, opicerda, daps et lapis nullum potui invenire, in quo o transierit in p, nisi alius aliquis coniunctus fuerit sonus, cuius interitu v maiorem acceperit vim et duritatem: qua de re iam est disputandum. Cum tamen sint etiam dictiones, in quibus 5 posita sit pro v, postquam alia consonans cum p coniuncta evanuerat, de iis primum dicam.

Atque eae quidem fere notae sunt ex Grammaticorum libris, quare breviter perstringam. Com- mune quidem omnibus hoc est, quod b initio vocabulorum orta est abiecta ante eam d. Videntur autem ad duas tantum radices referendae esse, numeralis duo dico radicem et adiectivi bonus. A numerali illo primum adverbium bis declinatum est, cuius antiquam formam duis Festus etiam tum in libris vetustis invenit, servatam praeterea in composito duicensus, quod ab eodem est nota- tum; deinde bini, bidens, bigae, quorum antiquae formae per du incipientes a Grammaticis veteri- bus(Fest. p. 51. Varro I. I. VIII, 55) commemorantur, et reliqua cum bis vel bi composita; de- nique huc etiam pauca quaedam pertinent vocabula composita, in quibus de radice numeralis nihil restitit nisi b- bes et auctore Ricardo Lepsio(Ueber d. Ursprung u. d. Verwandtschaft d. Zahl- wörter etc.§. 20.) ambo. Ad eandem originem bellum et Hellona, quae testibus Varrone(VII. 49) et Festo(p. 51 Lindem.) olim fuerunt duellum et Duellona, cum Festo, Lepsio, Pottio(Et. Forsch. I. p. 127) referenda censeo, non ad radicem Sanscritam dois(odi), ut placet Benaryo (Roem. Lautl. p. 211), quanquam Pottio(I. p. 128) id compositum videtur cum numerali daoi.

*) Video iam Pottium(Etym. Forsch. I. p. 218) haec composuisse, ut daps et dats p. 186. Propius, quam lapis, ad eandem radicem lap accedere aliquis putaverit verbum lapit, quod in hoc Pacuvii versu legitur: Lapit cor cura, aerumna corpus conficit, et a Nonio Marcello(p. 23 Merc.) explicatur per obdurefacit et la- pidem facit. Qui audaciores sunt in inveniendis vocabulorum originibus, fortasse dicent lapit esse pro dapit (ut lacrima pro dacrima, lingua pro dingua, al.) et respondere Graeco dαo(uro) quod non minus, quam alterum illud d, unde dats et daps, post«x olim habuit digamma.