Lpn
keete tidlu
ſo Tjlan, luns Crägbe 1orum, de g einek Pna mamenl, F. Aeru dide unxehe
u cerüit
2x T0y dhlh jtus(Ali 1. III.).N ud Antigomn r. XIII. 603 I. I3. N se. Reisher 23. b.) Bü— et Demosl stans libne rri iussit: oo sive II + i. e.¹
Schoemam
a, quod h s Mai I. ze in selolbm Lnae Nluti Hitratus d seiplina ci- dentes; dalk situliles is auckmaà zet inreltud mum Tuodle cere iulen!
Commentationis de quibusdam consonae ð& in lingua Latina affectionibus particula. Scripsit
A1LEBERTUS PDIETRTIC Phil. Dr.
Lingua Latina quum et propter pronuntiandi fortitudinem atque adeo duritatem ab ipsis veteribus iam observatam et fortasse propter eandem religionem, qua Romani antiquissima quaeque sanctissime colebant et anxie retinebant, plurimis in vocibus consonantes a vetustissimis inde temporibus vel mi- nime vel certe multo minus mutatas deflexasque tenuerit, quam Graeca et Germanica, eius ut ita dicam sorores: quasdam tamen etiam ipsa habet consonantes, quae cum essent pronuntiatione reli- quis exiliores levioresque, et facilius potuerunt aut interire aut a natura sua deflecti et plures passae sunt vicissitudines et alias quoque, quibuscum convenirent, haud raro infecerunt. In eo numero tres potissimum pono, quas cum Jacobo Grimmio spirantes liceat dicere: s, h, v, quibus quarta accedere potest consonans. Ac de his nescio an maxime flexibilis et plurimis vicibus obnoxia habenda sit vau: cuius affectiones, quae multae fuerunt et variae, quum et grammatici iam partim exposuerint neque ego omnes hoc loco possim exponere, aliquas in libris grammaticis parum, ut videtur, adhuc consideratas et suis rationibus illustratas nunc in animo est percensere atque adhibita vetustiorum Romanarum et Graecarum et Germanicarum et interdum etiam Sanscritarum vocum comparatione explicare ad certamque, quoad eius fieri poterit, normam referre.
Tria autem praecipue sunt ⁴e σ consonantis v, de quibus illarum linguarum comparatione ductus quaerere velim. Primum enim p in quibusdam vocabulis quamvis paucis in labialem ali- quam sui quippe maxime similem(b, p et fortasse f) transiit; deinde interdum plane interiit, ut nullum eius remaneret vestigium; denique saepenumero ita evanuit, ut cum vocali sequente coa- lesceret iamque nova ex utrisque existeret vocalis(o vel).
I. Pro n consona, ut in Graeca lingua pro digammo(cf. Ahrens. de dial. aeol. p. 34), ita in Romana interdum 5 positam esse*) iam antiqui Grammatici animadverterunt, velut Priscianus(p. 547 Putsch.), qui tamen exemplum ponit satis ineptum Coelebs quasi„coelestium vitam ducens,“ tum non rectius, quod caecis oculis Quintilianum sectatur, EBrages(in quo 5 est pro ph), denique Be- lena, cuius loco etiam apud Quintilianum(I, 4, 15), ut ratio huius vocis eadem esset, quae ante- cedentis(Bruges), maluissem balaenam legere(quod cum Graecorum αανα convenire iam Festus monuit) nisi Tryphiodorus(1εϑι. 465.§. 11) et Priscianus(p. 546) testarentur nomen Eldvy olim in fronte habuisse digamma. Sed idem aliis in vocibus quibusdam est in promptu, ita(ut omittam, quae Schneiderus(Elementarlehre d. lat. Spr. p. 227) habet: arbilla, rabula, ferbui, sebum pro arvilla, ravula, fervui, sevum) in his tribus: dabis, subarée, iba, quod recta originatione certis- sime intelligitur.— F enim saepissime inter vocalem et alteram vocalem sequentem interponi (ut in exupiae, pluvia) est notissimum. Itaque a voce dao non duius(ut apud Graecos fuit dο-¹69), sed duvius(olim dovios, comparandum Graeco alicui doπις) est deductum, unde postea factum dubius. Ab adiectivo iam non descendit dubitare, sed frequentativum est verbi simplicis dubare,
*) Hic non dici de prava scriptione, qua maxime posteriore tempore 5 et v confundebantur, sponte apparet. *


