7, quum Adheno hano der
ipsi Tara ecelesine deüicern rte con-
ldastrin rmanos m Ger-
ab Handio,
Caroli Steinharti s E mboOlae criticae.
— uum collegae mei coniunctissimi ex largis suis thesauris multa contulerint, quae ad Portae sive
historiam accuratius cognoscendam sive virtutem et proprietatem clariore in luce ponendam perti- neant,(quis enim dσαιηιοπ esse velit, ubi novum novo splendore saeculum Porta ingreditur, cuius immortale nomen etiam eorum, qui vitam viresque suas ei consecraverunt, non omnem interire sinit memoriam) ego, cui talia nunc non suppeditant, ne in hac maximorum solemnium praelusione in alienum prorsus a Porta mea campum evagatus esse viderer, talem delegi materiam, unde et ami- cissimi collegae, qui mecum laetissima studiorum Platonicorum atque Aristotelicorum societate iuncti sunt, et discipuli mei dilectissimi, qui Sophocleis meis lectionibus aut olim interfuerunt aut nunc intersunt, gratam aliquam disputationum nostrarum sive colloquiorum capere possent recordationem. Quapropter, quum in angustissimum ambitum nos fines huic libello praescripti revocent, ex pluri- mis illis locis Platonicis, Aristotelicis, Sophocleis, qui post tot doctissimorum virorum labores etiam
nunc medicum suum exspectant, delibavi paucissimos, qui facillima emendatione restitui posse vi- derentur.
U A P. I. Loci tres Platonici emendati.
* Saepe a multis dictum est verissime, eum demum Platonem intelligere posse, qui Parmenidem Platonicum recte intellexerit; in hoc enim dialogo summus philosophus primas lineas duxit aedi- ficii, in quo perficiendo, explendo, exornando non solum ipse occupatus fuit, sed omnes omnium temporum philosophi et elaboraverunt et elaborabunt. Non multis vero contigit, ut, quid Plato libro illo efficere voluerit, recte perspicerent; nam quum Platonici recentiores, quos nuper quidam secuti sunt, arcanam et reconditam de rebus divinis doctrinam in eo sibi viderentur invenisse, hodie non defuerunt, qui Platonem eo consilio, ut eximio aliquo exemplo artem suam dialecticam osten- taret, Parmenidem putarent conscripsisse. Rectiorem vero et huius libri et philosophiae Platonicae cognitionem nemo assequetur, cui non persuasum fuerit, philosophum in eo nihil nisi prima illius doctrinae, quae simplicissimarum notionum vim, naturam, ambitum explicat, quam Aristoteles pri- mam philosophiam nuncuparit, initia atque fundamenta voluisse proponere. Neque mirari debemus,
quod liber iste in tam diversa et iniqua saepe iudicia incurrit; per tot enim ambages maxime tor- †


