—,
8
indicasse putandus est*), hunc in arte theologica deoloye?y maluisse quam zexvοloyeir, quum putasset, veritati et simplicitati maxime consulendum esse. Qua igitur pietate adversus Deum sincera et infucata Ioannes Augustus Ernestius inde a pueritia fuit plenus, hanc per totam vitam omnis virtutis amore et recte honesteque agendo comprobavit.
Postremo quum idem saepe dictitasset Professorem docentem mori debere, ipsi rara felicitate contigit, ut fere usque ad extremum halitum qnidquid reliquum erat virium ecclesiae bonisque literis transmitteret neque qui ipsi antea sensus fuerunt acerrimi, paullatim deſicere sentiret. Senex plus quam septuagenarius placido atque molliter vitam cum morte com- mutarit.
Sufficiant hacc ad recolendas memorias duorum virorum probitate, doctrina, industria, eloquentia excellentissimorum, quorum honor constabit, quam diu bonae literae apud Germanos vigebunt. Vigebunt autem, quae fnit praeclara vox Caroli Guilelmi Göttlingii**†), dum Ger- mani Germanis similes esse manebimus.
*) Elog. p. 268.
**) Vid. Orationes in Eichstadii Sacris, quae Ienae d. 24. Febr. a. 1839. celebrata sunt, habitas et ab Handio, viro eruditissimo, editas, p. 6.


