—ö———
—————————. 4.—
40
6
lacem edendos manus admoverunt, contra saepius illum reprehenderunt, qui Taciti opera post eum illustranda sumserunt. Cuius rei causa non petenda est ex hominis ingenio, sed partim e literarum conditione, qualis tum fuit, partim ex assidua et diutina Ciceronis lectione, cuius proprietates vel in Tacito repraesentandas esse opinatus erat, partim e nimia festinatione, qua scriptorem gravissimum et difficillimum et legit et explicavit*). Ceterum praefationes complures utilissimas scripsit, de doctrina pulchri venustique Archacologia a se edita literaria bene mernit et disputationibus, quae in excellenti illa Clavi Ciceroniana de legibus Romanornm et de quibusdam partibus antiquitatum iuris continentur, dux quasi factus est signifer egregiae illius concordiae, quam hoc tempore philologi, vetere odio de- posito, cum iureconsultis elegantioribus inierunt*†*†).
Tertiam landandi opportunitatem in Ernestio consecuti sumus eximiam Latinae ora- tionis facultatem. Scribenda erant ipsi pro muneris sui ratione multa programmata, com- mendandae erant memoriae tum professoram Lipsiensium tuam nobilissimorum virorum le- ctissimarumque feminarum, habendae erant orationes non soluam de laudibus principum et fautorum, sed etiam de aliis argumentis, quae sine magnis mutationibus in vita academica redire solent. Quaecunque autem huius generis scripsit(et interdum imparatus vel aliarum occupationum multitudine impeditus), ea cum summa perspicuitate coniungunt orationis Latinae ponitatem, elegantiam, copiam, suavitatem, omnino eloquentiam, et sunt documento in omne tempus perenni quanta cum cura quantaque cum diligentia Ernestius in Ciceronis sui mo- res, mentem, aetatem se insinuaverit, ut omnia quae ex illo petebat semper in numerato haberet. At ne quis fortasse dicat has virtutes modo in vocabulis ornatis quidem et comptis, sed inanibus, constitisse, is sciat Ernestium non minus de rebus, quas tractavit, dilucide et prudenter disputasse, ut aperte pateret, eum argumenta orationum vel programmatum accurate cognita habuisse, singula recte digessisse et tam opportune inter se iunxisse, ut rudes tirones et eruditos veteranos aeque pariterque allicerent et tenerent. E quibus scri- ptionibus summa cum laude appellandae sunt aurea illa praefatio Ciceroniana ad Stiglitium missa et egregia narratio de Io. Matthia Gesnero, quae, ut legimus apud Wyttenbachium**†*†), hoc excellit nomine, quod non solum a principe in his literis, sed de principe ad principem scripta est. Ernestius enim splendidum Ruhnkenii nomen huic narrationi praefixit. Satis-
—
*) Exemplum editionis Ernestianae a. 1752, quo ipse usus est notasque nonnullas in margine appinxit, ante non- nullos annos dono in bibliothecam Portensem illatus est.
**½) Vid. quae Eichstadius, disciplinae Portensis alumnus et gratissimus et eruditissimus, in commentatione de jurisconsultorum et philologorum discordi saepe concordia(lenae 1839) p. 5— 8. subtiliter super hoc argu- mento disputavit, et quae lego in excursu altero post Niebuhri Epistolam ad iuvenem quendam philologum p. 180— 184. adieci. De Ernestii meritis in iurisprudentiam oratio E. F. Vogelii exstare fertur, quam tamen non vidi. Nullam autem Ernesti auctoritatem in rebus ad instituta reipublicae Romanae pertinentibus esse paullo iniqunius, ut puto, Madvigius in Epistol. Crit. ad Orellium(Havn. 1828) p. 111. pronuntiavit.
*) Vita Ruhnkenii p. 157. ed. Bat., p. 146. ed. Lindem.


